Psalmorum 104:26
Misit Moysen servum suum; Aaron quem elegit ipsum. + 104.26 Misit. Qui omnia per se poterat ut doceret, qua moderatione hæc egisset. Quem elegit ipsum. ID. Sufficeret dicere, quem elegit: sed nihil quærendum est in eo, quod addidit, ipsum, sed consuetudo divinæ locutionis est ad explanationem. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
There go the ships: there is that leviathan, whom thou hast made to play therein.
In Context
Cross References
Genesis 7:18Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ: porro arca ferebatur super aquas.
Job 3:8Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. + 3.8 Maledicant ei. Ibid. In veteri translatione, etc., usque ad et in fine solutus aperte bella gerat. Leviathan. Id est, additamentum eorum, id est, hominum, in quibus post suggestionem mala addere non cessat. Vel exprobrationem, quia cum Adæ addere deitatem spopondit, et quod habebat, abstulit. Hic a propheta serpens tortuosus dicitur, qui molliter quasi blandis verborum finibus insidias infundit. Et vectis, quia durus per malitiam ad necem percutit. Suscitatus aperte aget, interim autem latenter.
Isaiah 27:1[In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est. + 27.1 In die illa, etc. ID. Tradunt Hebræi diabolum, etc., usque ad ut inducatur gladius super eum. Vectem. HIER. LXX: Fugitivum. Tunc enim fugiet, etc., usque ad serpens autem, quia insidias molliter infundit. Cetum. Hebræi, Tanniu; unde Hebræi fabulabantur Leviathan habitare sub terra et in æthere, Tanniu vero in mari.