Isaiah 40:25
Et cui assimilastis me, et adæquastis? dicit Sanctus. + 40.25 Cui assimilastis me, adæquastis me, dicit Sanctus. Quasi diceret: Quare similitudini Deum comparatis, nec ex creaturarum magnitudinem Deum creatorem intelligitis? si non creditis verbis, credite oculis vestris, et elementorum omnium servitute omnipotentiam Domini cogitate.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
To whom then will ye liken me, or shall I be equal? saith the Holy One.
In Context
Cross References
Deuteronomy 4:15Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis:
Deuteronomy 5:8Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quæ in cælo sunt desuper, et quæ in terra deorsum, et quæ versantur in aquis sub terra.
Psalms 89:7Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. + 89.7 Defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. AUG. Mortales et passibiles facti, quod tamen morte finire timemus, unde sequitur: Et in furore tuo turbati sumus. Sæculum. Vitam nostram pravam. Vel sæculum posteros. In illuminatione vultus. CASS. Illa teguntur, quæ veniam habent: illuminantur, quæ puniuntur. 1
Isaiah 46:5Cui assimilastis me, et adæquastis, et comparastis me, et fecistis similem? + 46.5 Cui assimilastis? In eos præcipue invehitur, qui tempore Achaz et Ezechielis idola coluerunt in angulis platearum, in hortis, in lucis super domos.