Isaiah 46:5
Cui assimilastis me, et adæquastis, et comparastis me, et fecistis similem? + 46.5 Cui assimilastis? In eos præcipue invehitur, qui tempore Achaz et Ezechielis idola coluerunt in angulis platearum, in hortis, in lucis super domos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
To whom will ye liken me, and make me equal, and compare me, that we may be like?
In Context
Cross References
Exodus 15:11Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? + 15.11 Quis similis tui, etc. ORIG., ut supra. Non simulacris gentium comparat Deum, nec dæmonibus qui sibi falso nomen deorum asciscunt, sed dicit illos deos qui per gratiam et participationem Dei appellantur, secundum illud psal. LXXXI: Ego dixi: Dii estis. Et ibid.: Deus stetit in synagoga deorum. Sed hi quamvis capaces sint Dei, et hoc nomine per gratiam donari videantur, nullus ei similis in potentia vel natura; quod autem dicitur, similes ei erimus, similitudo hæc non ad naturam, sed ad gratiam revocatur, sicut pictura est similis ei cujus imago in ipsa exprimitur, quantum ad gratiam, sed longe dissimilis quantum ad substantiam. Illa enim species carnis est, et decor vivi corporis; ista colorum fucus, et cera tabulis sensu carentibus superposita. Nullus ergo in diis similis Domino, invisibilis scilicet, incorporeus, incommutabilis, sine initio et sine fine. Nullus creator omnium nisi Pater creans omnia per Filium, et in Spiritu sancto omnia sanctificans.
Psalms 89:6Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat. + 89.6 Mane sicut herba. AUG., CASS. Mutetur a qualitate noctis. Vespere decidat. In extremis secta, vel fracta. CASS. Mane sicut herba. Dixi, quod anni habentur, etc., usque ad juventus quæ floret et transit. Vespere. Senectus, quando refrigescit vigor hominis. Vel, mane sicut herba. Apta comparatio, quasi, sicut herba mutatur a qualitate, quam habet in nocte, in deteriorem mane orto sole: ita mutatur homo in deterius. 1
Psalms 113:5Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum? + 113.5 Quid est tibi. ID. Secundo interrogat quare hæc, ut excitet admirationem. Et solvit: A facie Domini. 1
Isaiah 40:25Et cui assimilastis me, et adæquastis? dicit Sanctus. + 40.25 Cui assimilastis me, adæquastis me, dicit Sanctus. Quasi diceret: Quare similitudini Deum comparatis, nec ex creaturarum magnitudinem Deum creatorem intelligitis? si non creditis verbis, credite oculis vestris, et elementorum omnium servitute omnipotentiam Domini cogitate.
Jeremiah 10:16Non est his similis pars Jacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israël virga hæreditatis ejus: Dominus exercituum nomen illi.
Colossians 1:15qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ: + 1.15 Qui est imago. Aliter imago regis est in nummo, aliter in filio. Nos sumus nummus, in quibus imago Dei Christus Filius. Nulla imago Dei debet coli, nisi illa quæ, hoc est quod ipse, nec ipsa pro illo, sed cum illo.