Isaiah 40:26
Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc: qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat; præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit. + 40.26 In numero. ID. Illi numerata sunt quæ Abraham numerare non potuit: et serviunt delegato officio, ut sol cursum cœli uno expleat anno, et cætera suo modo. Militiam eorum, etc. Angelos scilicet, unde: Millia millium ministrabant ei Dan. 7.. Inde et Dominus Sabaoth dicitur, id est militiæ, vel exercituum, vel virtutum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 2:1Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum. + 2.1 Igitur perfecti sunt cœli et terra, etc. ALCUIN., in Gen. tom. 1, col. 517 Nullo modo dici potest quomodo fecit Deus cœlum et terram. Sed hæc expositio per ordinem dierum indicat tanquam historiam factarum rerum, sed maxime observat prædicationem futurorum, etc., usque ad quem Dominus utiliter latere monstravit. Igitur perfecti sunt cœli, et terra, et omnis ornatus eorum. AUG., de Gen. contra Manich., lib. 1, c. ult. Allegorice. Post illorum quasi sex dierum opera valde bona speret homo requiem perpetuam, et intelligat quid sit, et requievit Deus die septimo ab operibus suis: quia et ipse in nobis hæc bona operatur, qui jubet ut operemur. Et recte quiescere dicitur: quia post hæc omnia opera requiem nobis præstabit, quomodo paterfamilias domum ædificat, cum servientibus facere imperat; et post ab operibus requiescere, cum, perfecta fabrica, jubet quiescere. AUG., ibid. Habet unusquisque nostrum in suis operibus et recta vita tanquam distinctos istos sex dies, post quos debeat quietem sperare: primo die lucem fidei, quando primum visibilibus credit, propter quam fidem Dominus visibiliter apparere dignatus est. Secundo die factum est tanquam firmamentum disciplinæ, quod discernit inter carnalia et spiritualia opera, sicut firmamentum inter inferiores aquas et superiores. Tertio die quo mentem suam ad proferendos bonorum operum fructus præparat, et erigit, separata labe et fluctibus tentationum carnalium, tanquam aridam habet mentem a perturbationibus maris, ut jam possit dicere: Mente servio legi Dei, etc. Rom. 7.
Job 31:26si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, + 31.26 Si vidi solem. Pene soli homines sua bona non vident, etc., usque ad dum contemplatione mentis, sol de cœlo. Et lunam incedentem. Lunam dicit famam, quæ lucens in nocte hujus vitæ ex bono opere vires accipit. Et non est lætatum in abscondito cor meum. Sunt enim qui suis præconiis extolluntur apud se, et gaudent. Et hoc est:
Psalms 19:1In finem. Psalmus David. + 19.1 In finem. CASS. Figura operandi, quæ ventura sunt Propheta canit. Ibid. Propheta ex nimia charitate optat prospere evenire Ecclesiæ, quæ per Christum videbat ventura. 1
Psalms 89:11Quis novit potestatem iræ tuæ, et præ timore tuo iram tuam + 89.11 Quis novi. ID. Potestas iræ hominis est corpus occidere, post nihil facere. Deus et hic punit, et post in gehennam mittit: et a paucis major ejus ira intelligitur. 1
Psalms 148:3Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellæ et lumen. 1