Isaiah 46:4
Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo; ego feci, et ego feram; ego portabo, et salvabo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 48:14Hæc via illorum scandalum ipsis; et postea in ore suo complacebunt. + 48.14 Hæc via. CASS. Hic jam omnia dicta colligit, in unum. Via, id est, vita, quia ducit ad mortem. Scandalum. Stimulus et dolor, etc., usque ad: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. In ore suo complacebunt. AUG. Cum tales sint, etc., usque ad et pejores sunt apertis malis. 1
Psalms 71:18Benedictus Dominus Deus Israël, qui facit mirabilia solus. + 71.18 Benedictus Dominus Deus Isræl, etc. AUG. A parte sua laudat. Nota exclamatoriam benedictionem, cum admonitione et prophetia. Fiat, fiat, etc. CAS. Magnificum est, quod sic concludit: Optantis est semel dicere, nimium desiderantis repetere. Quasi dicat: Quod jussisti, Domine, ita fiat, fiat, donec quod cœpit a flumine perveniat usque ad terminos orbis terræ. HIER. Sciendum quod septuagesimus primus psalmus secundi libri finis est: unde et in extremo habet: Fiat, fiat, pro quo in Hebræo dicitur: Amen, amen. 1
Isaiah 43:13Et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat. Operabor, et quis avertet illud?]
Malachi 2:16Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israël: operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere.
Romans 11:29Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei.