Mark 12:9
Quid ergo faciet dominus vineæ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:23Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi: + 26.23 Gladium, spiritus, quod est verbum Dei, quod per prædicatores Judæos convincit, ne Vetus Testamentum habere cum Evangelio contradicant. In urbes mittam. Prophetas in quibus fideles munitiones et salutem inveniunt, inimici fugientes capiuntur, illic moriuntur apertis de Christo prophetis resistere non valentes.
Deuteronomy 4:26testes invoco hodie cælum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam transito Jordane possessuri estis: non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus, + 4.26 Testes invoco hodie cœlum, etc. per id quod continet id quod continetur significat.
Joshua 23:15Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt: sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis,
Isaiah 5:5Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ: auferam sepem ejus, et erit in direptionem; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. + 5.5 Et nunc ostendam vobis. Quasi diceret: Quia non vultis respondere, ergo respondebo pro vobis. Auferam, etc. Ut scilicet qui Deum non senserunt per beneficia, sentiant per supplicia, et ideo minatur pœnam, ut convertantur ad pœnitentiam.
Isaiah 32:15Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur. + 32.15 Donec effundatur. Spiritus sanctus, prædicante Elia et Enoch, descendat super nos, sicut In Pentecoste super apostolos. Adjungit autem se propheta compatiendo illis. Desertum. Solitudo scilicet gentium vertetur in divitias Isræl, et Isræl reputabitur in gentes.
Jeremiah 17:3sacrificantes in agro: fortitudinem tuam, et omnes thesauros tuos in direptionem dabo; excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis. + 17.3 Excelsa. HIER. Quæ Hebraice Ramoth. Et significantur hæretici, qui ponunt in cœlum os suum, etc., usque ad et servitus dæmonum, qui inimici et ultores.