Isaiæ 54:14
Et in justitia fundaberis: recede procul a calumnia, quia non timebis, et a pavore, quia non appropinquabit tibi. + 54.14 Recede procul. HIER. Consolatus est Ecclesiam de gentibus, promittens eis spirituales gratias: nunc docet quid agat, ne adversarios timeat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis.
Cross References
Proverbs 3:24Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus. + 3.24 Si dormieris, non timebis, quiesces, et suavis. Patet juxta litteram, etc., usque ad quia Deum ubique protectorem habet et custodem.
Isaiah 1:26Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post hæc vocaberis civitas justi, urbs fidelis. + 1.26 Et restituam judices, etc. ID. Non solum post captivitatem, ut Zorobabel, Esdram, et alios, qui usque ad Hircanum præfuerunt populo; sed et post adventum Domini, Apostolos et alios Ecclesiæ doctores. Civitas justi, urbs fidelis Sion, in judicio redimetur. Ecclesia in qua revocantur ad juste vivendum. Est enim civitas congregatio hominum ad juste vivendum.
Isaiah 9:4Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian. + 9.4 Jugum enim. ID. Habet Christus jugum, sed suave; et diabolus, sed importabile onere. Et Christus principatum super humerum, in quo crucem portavit, et diabolus in humero virgam, qua superbit. Exactoris. Ipsius, scilicet exigentis. Quotidie enim nummum peccati quem primo homini commisit, a posteris cum usura exigit.
Isaiah 45:24Ergo in Domino, dicet, meæ sunt justitiæ et imperium; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.
Isaiah 52:1[Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion ! induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. + 52.1 Consurge, consurge. Eos hortatur propheta, qui post ascensionem prædicantibus apostolis crediderunt. Quia non adjiciet. Hæc ad cœlestem Jerusalem quam nullus immundus ingreditur.
Isaiah 61:10Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. + 61.10 Gaudens gaudebo in Domino, non in mundo. Vestimentis salutis: virtutibus, ipsi Christo, etc., usque ad tamen una in capite et in membris est Ecclesia. Et quasi sponsam. Alterius comparationis ponit exempla, quorum prius ad sponsum, sequens refertur ad sponsam.