Isaiah 8:14
et erit vobis in sanctificationem; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israël; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem. + 8.14 In lapidem. ID. Quem reprobaverunt ædificantes, etc., usque ad peccata peccatis sociantes et vincti laqueis delictorum. Duabus domibus. Vel in duabus familiis, etc., usque ad per traditiones suas legis præcepta dissipaverunt et maculaverunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Dominum exercituum ipsum sanctificate; ipse pavor vester, et ipse terror vester:
15Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur.
Cross References
Joshua 10:7Ascenditque Josue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi. + 10.7 Ascenditque Josue, etc. AUG. quæst. 14. Cum obsessi Gabaonitæ a regibus Amorrhæorum misissent ad Jesum, etc., usque ad et hanc eorum fidem quodammodo remuneravit. Fugerant enim quinque reges, etc. ADAM., hom 11 in Josue. Quid est quod dicit, etc., usque ad hoc est enim Hierusalem aliquando fuisse sub rege Adonisedec, vel alias civitates sub aliis. ADAM., ibid. Jesus interficit inimicos non credulitatem docens, etc., usque ad solus in te regnet Jesus Christus.
Psalms 46:1In finem, pro filiis Core. Psalmus. 1
Proverbs 18:10Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.
Isaiah 24:17Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ. + 24.17 Formido et fovea. Possunt hæc tam ad tempora martyrum, etc., usque ad sic etiam fiet in tempore Antichristi.
Isaiah 28:16Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum; qui crediderit, non festinet. + 28.16 Lapidem. Lapidem quem ædificantes reprobaverunt, hic factus est in caput anguli.
Ezekiel 11:16Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris: ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.