Romans 9:32
Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis, + 9.32 Quia non ex fide. Non enim ex fide quærebat justificari, et quia justitiam non petivit a Deo, non credidit in eum qui justificat impium, non credens Deum operari in homine quo justificetur. Unde vero contigerit ut non crederent, supponit. Offenderunt. Ad similitudinem parvi lapidis, a quo non cavetur, Christus habilis fuit offendere, latens in humilitate. Cui attestatur Isaias cap. 8.. Ecce in evidenti pono, id est nasci facio, in Sion, id est in Judæis, Christum lapidem offensionis, a quo parvo non caveatur, et petram scandali, id est ex toto conterentem malos in futuro, et contristantem. Lapis autem offensionis dicitur Christus secundum statum quo apparuit hic malis. Petra vero scandali, secundum quod in futuro faciet malis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 19:16Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam? + 19.16 Et ecce unus. BED. Audierat ille similes parvulo condignos esse regno, vultque certius non per parabolas sed aperte exponi, quibus meritis vitam possit consequi. HIER. Iste adolescens et dives et superbus erat. Et secundum alium evangelistam eum non voto discentis sed tentantis interrogat.
Luke 7:23et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me. + 7.23 Beatus. Quasi dicat: Mira quidem facio, sed abjecta pati non dedignor, et cavendum est hominibus ne in me despiciant mortem, qui signa venerantur. Qui non. GREG. Qui de potentia divinitatis non dubitaverit. Hoc non contra Joannem, quem mox adeo commendat, sed non credentes a perfidia revocat, et Joanni exponit quod quærebat, quia Deus salvos faciendi, et Domini Domini exitus mortis Psal. 67.. Visis tot signis et virtutibus, fidelis non potuit de morte ejus dubitare, sed admirari, sed infidelium mens scandalum in illo pertulit, cum et post miracula morientem vidit.
Acts 16:30et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam?
Romans 10:3Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. + 10.3 Ignorantes enim Dei justitiam. Non qua Deus justus, sed quæ homini inest ex Deo. Justitiæ Dei non sunt subjecti. Hæc est justitia Dei, quæ non in præcepto legis quo timor incutitur, sed in adjutorio gratiæ Christi constituta est.
1 Corinthians 1:23nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
1 John 5:9Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo.