James 1:25
Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
Cross References
Psalms 19:7Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus. + 19.7 In potentatibus. AUG. Potentatus nostri sunt salus favoris ejus cum et de tribulatione dat auxilium, quia vana salus hominum, quæ est sinistræ, unde et superbia nascitur. Salus dexteræ. Ibid., id est gratia spiritualis, etc., usque ad qui terrena dignitate præsumunt. 1
Psalms 119:2Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. + 119.2 Domine, libera, etc. Cum incipit homo ascendere, id est, cum cogitat proficere, contempto sæculo, soli hærens Deo, incipit pati linguas adversantium, id est detrahentium, et quod gravius quasi consulendo a salute avertentium: has qui non patitur, nondum proficere conatur. Ascensurus ergo primo contra eas precatur: Domine, libera animam meam a labiis iniquis. 1
Proverbs 14:15[Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
Luke 6:47Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit: + 6.47 Omnis qui venit, etc. Postquam de aperte malis, de vere et simulatis bonis diu disputavit, bonos auditores verbi sibi ipsis, malos diabolo assimilat. Quia sicut Christus variis hominum personis unam Ecclesiam construit, erudit, gubernat, in vitam æternam perducturus; sic bonus auditor variis virtutibus supernam sibi mansionem ædificat in futuro cum Christo de dedicatione lætaturus. Et sicut diabolus obedientes sibi de cœlis ad terrena et ad peccata trahit, ubi non est fundamentum, quia malum est sine substantia, et semper in deteriora præcipitat: sic malus auditor, sive sit initiatus mysteriis Christi, sive ex toto alienus, quasi in puteum sine fundo præcipitatus, non invenit ubi se retineat, sed cum venerit in profundum malorum, contemnit.
John 8:31Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, + 8.31 Vere discipuli. Ad hanc altitudinem pervenietis ex fide quæ est humilis, et contemnitur, et est granum sinapis.