James 1:26
Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio. + 1.26 Non refrenans linguam suam, etc. AUG., Serm. 3 ad fratres in eremo. Verbositas quid aliud est? etc., usque ad et tu diligenter attendas: Qui non refrenat linguam suam, hujus vana est religio, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 15:13Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? + 15.13 Quid tumet contra Deum spiritus? Plerumque justi aliquibus necessitatibus afflicti sua opera coguntur fateri, quod beatus Job fecerat, quod putatur elatio; sed in Dei auribus superba non sunt, quæ humili corde proferuntur; et sicut gravis culpæ est sibi arrogare quod non est, sic plerumque culpa nulla est si humiliter bonum dicat quod est. Hujusmodi sermones. Ibid. De bonis tuis, non tamen Job in his contra Deum tumuit, sed quæ vere fecerat humiliter dixit; sæpe justi et injusti eadem habent verba, et unde illi placent, hi offendunt, ut Pharisæus qui se justificat in opere Luc. 18., et Ezechias qui se justificat in cogitatione IV Reg. 20..
Psalms 32:9Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt. + 32.9 Dixit et facta sunt. Creationem simul et formationem notat. Mandavit recreationem. 1
Psalms 39:1In finem. Psalmus ipsi David. + 39.1 In finem psalmus. CASS. Primum inducit Ecclesiam exspectasse Dominum, et accepisse eum, et ab eo Novum Testamentum, quod et multi secuturi sunt: unde percutit omnes superstitiones et invitat ad mirabilia Dei. ID. Hic Christus ex membris. 1
Proverbs 10:19In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.
Proverbs 13:2De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem prævaricatorum iniqua.
Proverbs 15:2Lingua sapientium ornat scientiam; os fatuorum ebullit stultitiam. + 15.2 Ebullit stultitiam. Scripturam pervertendo, suos sensus auctoritati præponendo; velut fatui philosophi, ut Porphyrius, et Julianus, qui contra Ecclesiæ doctores stultitiæ suæ fluenta fundebant.