James 1:27
Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo. + 1.27 Et immaculatum se custodire ab hoc sæculo. Per sæculum intelligit mundum, seu omnia quæ sunt in mundo, ut sunt concupiscentia carnis, et oculorum, et superbia vitæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 29:12eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor. + 29.12 Eo quod liberassem pauperem vociferantem. Ecclesia pauperem vociferantem liberat, cum peccatori veniam deprecanti, eas quas commisit culpas, relaxat. Et pupillum cui non esset adjutor. Pupillum liberat, dum unusquisque, etc., usque ad Hæc etiam Ecclesia et corporaliter exhibet et spiritualiter.
Psalms 68:5Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste; quæ non rapui, tunc exsolvebam. + 68.5 Multiplicati. AUG. Quod prius typice, nunc in re aperte dicit. Super capillos. Pro infinito, vel plures sunt his qui sunt ornatui. Rapui. Rapere voluerunt divinitatem, et perdiderunt felicitatem: rapuit Adam, præsumens, ut diabolus, de divinitate. 1
Isaiah 1:16Lavamini, mundi estote; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse, + 1.16 Lavamini, etc. Quasi dicat: Hoc odivi: placet veritas Evangelii: Lavamini, sanguine Christi, aqua baptismi. Mundi estote, manentes in innocentia vitæ. Baptismus enim solum potest in remissionem peccati, unde: Nisi quis renatus Joan. 3., etc. Et alibi: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, etc. HIER., ubi supra. Ordo præcipuus, etc., usque ad sed etiam in conspectu Dei, quem nihil potest celari. Quiescite agere perverse. ID. Illud Evangelii sonat, etc., usque ad quem sequuntur in Apocalypsi qui splendent candore virginitatis.
Isaiah 58:6[Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus dirumpe; + 58.6 Colligationes. ID. Peccata intelligimus, etc., usque ad domesticos seminis tui ne despexeris.
Matthew 25:34Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: + 25.34 Benedicti Patris. Beneficio Patris mei promoti ad obtinendam gloriam, in qua sine corruptione regnetis, ad quam prædestinati estis a constitutione mundi.
John 17:14Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.