James 2:10
Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. + 2.10 Quicunque autem. Ne putarent contemptibile esse peccatum in hac una re legem transgredi, addit: Quicunque autem, etc. Offendat autem in uno factus est omnium reus. Vere qui in uno offendit est transgressor totius legis, quia qui peccat, contra auctorem legis facit, quem in sua lege negligit, et contra charitatem, quæ est causa et mater totius legis. Hanc sententiam ex simili videamus: Si quis me offenderet, omnes fratres et amicos meos in me offenderet, et quodammodo contra omnes peccaret. Sic qui unum mandatum negligit, cætera, quæ completa videbantur adjuvare, sibi inutilia reddit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For whosoever shall keep the whole law, and yet offend in one point, he is guilty of all.
In Context
9si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.
Cross References
Deuteronomy 27:26Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit: et dicet omnis populus: Amen. + 27.26 Maledictus qui non permanet. Hæc sententia generaliter et præterita et præsentia et dicenda legis mandata complectitur, tanto gravior quanto generalior. Quis enim potest sine trangressione omnibus sermonibus legis permanere, cum et Paulus dicat: Quicunque ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt? Galat. 3. Nemo hanc maledictionem evadere potuit, nec legislator, nisi Christus, unde: Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, etc.
Matthew 5:18Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. + 5.18 Iota. BEDA. Hic ostenditur, quod quæ minima putantur in lege, sacramentis spiritualibus plena sunt, et omnia, etc., usque ad quia iota decem significat, id est decalogum, cujus apex est Evangelii perfectio. Omnia fiant. Spiritualiter impleantur, vel imperfecta perficiantur, et significantia, id est impletione, consummentur.