The Bible Software
bible.softwareJamesJames 2 › James 2:9

James 2:9

si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But if ye have respect to persons, ye commit sin, and are convinced of the law as transgressors.

In Context

8Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis: + 2.8 Si tamen legem. Quia aspere et de contemptu divitum locutus erat, et quodammodo contrarius legi divinæ, quæ omnes diligi præcipit, ne omnino contemnendi divites putentur, subdit: quasi dicat propter prædictas causas non sunt eligendi, sed si perficitis hanc legem quæ dicit: Diliges proximum Matth. 22., benefacitis; quia, etsi divites propter divitias non sunt eligendi, non tamen propter Deum minus sunt diligendi. Regalem. Id est excellentem, vel quia communis est omnibus, et omnes complectitur. Vel quæ dicit: Non confundas personam pauperis, nec honores vultum potentis Levit. 19., et alibi: Nulla erit distantia personarum: ita parvum ut magnum audietis, quia judicium Dei est Deut. 1..

10Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. + 2.10 Quicunque autem. Ne putarent contemptibile esse peccatum in hac una re legem transgredi, addit: Quicunque autem, etc. Offendat autem in uno factus est omnium reus. Vere qui in uno offendit est transgressor totius legis, quia qui peccat, contra auctorem legis facit, quem in sua lege negligit, et contra charitatem, quæ est causa et mater totius legis. Hanc sententiam ex simili videamus: Si quis me offenderet, omnes fratres et amicos meos in me offenderet, et quodammodo contra omnes peccaret. Sic qui unum mandatum negligit, cætera, quæ completa videbantur adjuvare, sibi inutilia reddit.

Read all of James 2

Cross References

John 8:9Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.

John 16:8Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. + 16.8 Ille arguet. Non quod Filius non arguat, sed quia Spiritus dabit eis charitatem et pellet timorem, ut sit eis libertas arguendi. AUG. Arguitur de peccato qui in Christum non credit. Arguitur, etc., usque ad ne cum mundi principe judicentur quem judicatum imitantur. Et de justitia. Non de sua, sed de credentium justitia mundus arguitur, quorum comparatione damnatur. Unde non ait: Non videbit me mundus, sed Non videbitis me, vos apostoli. Contra infideles qui dicunt, Quomodo credemus quod non videmus? Est vera justitia credere quod non videtur, ut qui viderunt hominem crediderunt Deum. Et cum per ascensionem forma hominis subtracta est visibus, tunc ex omni parte impletum est: Justus ex fide vivit.

Romans 7:7Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. + 7.7 Quid ergo dicemus. Quandoquidem lex mortis est et auxit vires peccati, detinens a bona operatione; videtur ergo lex peccatum, id est docens peccare, vel talis pro qua donata peccavit auctor ejus, quasi malæ rei. Non, sed potius bonum est: peccatum fecit agnoscere, quia prius nesciebantur quædam vel esse peccata, vel adeo esse gravia, vel esse punienda. Absit. Sed peccatum. Ostendit legem non esse peccatum, sed indicem peccati: ut sic anima reatus sollicitudine ad percipiendam gratiam converteretur. AUG. Absit. Uno verbo legem absolvit, etc., usque ad magna est Apostoli defendentis auctoritas. THEOD. Illud autem, Non cognovi, et Nesciebam, non hic ignorationem omnino significant, sed hoc dicit: Naturalis discretionis exactiorem cepi cognitionem per legem. Nam concupiscentiam. Hoc legit Apostolus generale, unde omnia. Bona lex, quæ dum hoc prohibet, omnia prohibet. Concupiscentiam. Aliqui generalem intelligunt. Alii illam de qua in Decalogo: Non concupisces rem proximi tui vel uxorem Exod. 20.. Generalem, quia ex ea omne malum. Nesciebam. In sua persona generalem agit causam.

Galatians 2:19Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci. + 2.19 Ego enim per legem. Spiritualiter intellectam. Mortuus sum. Ne carnaliter vivam. Ut Deo vivam. Non mihi, sed quod Deo jam possum? quia cum Christo sum. Confixus. Id est, crux Christi exstinxit in me ardorem peccati ut jam ultra ad id non extendar, quasi: clavis habens manus affixas.

1 John 3:4Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas. + 3.4 Et peccatum, etc. ID. Quod Latin appellant legem, Græci, etc., usque ad qui innocentiam naturalis legis corrumpunt, prævaricationis rei sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study James 2:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← James 2:8James 2James 2:10 →