The Bible Software
bible.softwareJamesJames 2 › James 2:11

James 2:11

Qui enim dixit: Non mœchaberis, dixit et: Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For he that said, Do not commit adultery, said also, Do not kill. Now if thou commit no adultery, yet if thou kill, thou art become a transgressor of the law.

In Context

10Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. + 2.10 Quicunque autem. Ne putarent contemptibile esse peccatum in hac una re legem transgredi, addit: Quicunque autem, etc. Offendat autem in uno factus est omnium reus. Vere qui in uno offendit est transgressor totius legis, quia qui peccat, contra auctorem legis facit, quem in sua lege negligit, et contra charitatem, quæ est causa et mater totius legis. Hanc sententiam ex simili videamus: Si quis me offenderet, omnes fratres et amicos meos in me offenderet, et quodammodo contra omnes peccaret. Sic qui unum mandatum negligit, cætera, quæ completa videbantur adjuvare, sibi inutilia reddit.

12Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari. + 2.12 Sic loquimini. BED. Quandoquidem malum est divitem propter divitias eligi, etc., usque ad quæ spontaneos vocat ad pœnitentiam et peccata dimittit. Quasi diceret: Bene loquimini, et bene facite: quia si negligitis, gravius damnabimini quam qui fuerunt in tempore Moysi, quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Quo plus majorem quis misericordiam a Domino consequitur, eo injustius indigenti proximo misericordiam negat, et justius luit pœnas impietatis.

Read all of James 2

Cross References

Exodus 20:13Non occides. + 20.13 Non occides, etc. AUG., quæst. 61 in Exod. Et quod dictum est: non occides, non putandum est fieri contra hoc præceptum quod lex occidit, vel occidi aliquem Deus jubet: ille enim facit, qui jubet quod ministrum negare non licet.

Leviticus 4:13Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est, + 4.13 Quod si omnis turba. ISICH. Idem præcipit in sacrificio turbæ et sacerdotis, etc., usque ad pro ipsis enim crucifixoribus oravit: Pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt.

Deuteronomy 5:17Non occides,

Matthew 5:21Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit judicio. + 5.21 Audistis, etc. Exponit quæ est justitia Pharisæorum, quam qui adimplet non statim magnus, sed aliquem gradum conscendit.

Mark 10:19Præcepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudum feceris, honora patrem tuum et matrem. + 10.19 Ne adulteres. ID. Hæc est puerilis innocentiæ castitas, quæ nobis imitanda proponitur, si regnum Dei intrare velimus. Notandum sane, quod justitia legis suo tempore custodita, non solum bona temporalia, sed etiam vitam conferebat æternam.

Romans 13:9Nam: Non adultabis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study James 2:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← James 2:10James 2James 2:12 →