The Bible Software
bible.softwareJamesJames 2 › James 2:12

James 2:12

Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari. + 2.12 Sic loquimini. BED. Quandoquidem malum est divitem propter divitias eligi, etc., usque ad quæ spontaneos vocat ad pœnitentiam et peccata dimittit. Quasi diceret: Bene loquimini, et bene facite: quia si negligitis, gravius damnabimini quam qui fuerunt in tempore Moysi, quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Quo plus majorem quis misericordiam a Domino consequitur, eo injustius indigenti proximo misericordiam negat, et justius luit pœnas impietatis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So speak ye, and so do, as they that shall be judged by the law of liberty.

In Context

11Qui enim dixit: Non mœchaberis, dixit et: Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis.

13Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium. + 2.13 Superexaltat autem. BED. Sicut in judicio dolebit ille qui non fecit misericordiam, ita qui fecit, remuneratus exsultabit atque gaudebit.

Read all of James 2

Cross References

Colossians 3:17Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. + 3.17 Omne quodcunque. Quia præcepit supra Deum laudari in corde, nunc et in verbis et in factis nomen Dei laudari, et exaltari hortatur: ut sic verba nostra et opera careant reprehensione, ut magnificetur Dominus, cujus magisterio invituperabiles sunt discipuli. Omnia. Non solum quæ facitis in verbo vel opere, sed omnia, etiam cogitationes, et si qua sunt alia. Vel quidquid facitis, facite omne, id est perfectum, Deo attribuendo, et hoc est, facientes in nomine. Gratias agentes. Tunc vere agimus gratias Deo per Christum, si modum præceptorum ejus custodiamus.

James 2:8Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis: + 2.8 Si tamen legem. Quia aspere et de contemptu divitum locutus erat, et quodammodo contrarius legi divinæ, quæ omnes diligi præcipit, ne omnino contemnendi divites putentur, subdit: quasi dicat propter prædictas causas non sunt eligendi, sed si perficitis hanc legem quæ dicit: Diliges proximum Matth. 22., benefacitis; quia, etsi divites propter divitias non sunt eligendi, non tamen propter Deum minus sunt diligendi. Regalem. Id est excellentem, vel quia communis est omnibus, et omnes complectitur. Vel quæ dicit: Non confundas personam pauperis, nec honores vultum potentis Levit. 19., et alibi: Nulla erit distantia personarum: ita parvum ut magnum audietis, quia judicium Dei est Deut. 1..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study James 2:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← James 2:11James 2James 2:13 →