The Bible Software
bible.softwareJamesJames 2 › James 2:8

James 2:8

Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis: + 2.8 Si tamen legem. Quia aspere et de contemptu divitum locutus erat, et quodammodo contrarius legi divinæ, quæ omnes diligi præcipit, ne omnino contemnendi divites putentur, subdit: quasi dicat propter prædictas causas non sunt eligendi, sed si perficitis hanc legem quæ dicit: Diliges proximum Matth. 22., benefacitis; quia, etsi divites propter divitias non sunt eligendi, non tamen propter Deum minus sunt diligendi. Regalem. Id est excellentem, vel quia communis est omnibus, et omnes complectitur. Vel quæ dicit: Non confundas personam pauperis, nec honores vultum potentis Levit. 19., et alibi: Nulla erit distantia personarum: ita parvum ut magnum audietis, quia judicium Dei est Deut. 1..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If ye fulfil the royal law according to the scripture, Thou shalt love thy neighbour as thyself, ye do well:

In Context

7nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? + 2.7 Blasphemant. Hæc apostolorum temporibus plures gentilium et Judæorum, maxime ditiores fecisse inveniuntur.

9si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.

Read all of James 2

Cross References

Leviticus 19:34sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.

2 Kings 7:9Dixeruntque ad invicem: Non recte facimus: hæc enim dies boni nuntii est. Si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur: venite, eamus, et nuntiemus in aula regis.

Jonah 4:9Et dixit Dominus ad Jonam: Putasne bene irasceris tu super hedera? Et dixit: Bene irascor ego usque ad mortem.

Matthew 25:21Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. + 25.21 Super pauca. Pauca sunt bona præsentis vitæ quamvis multa videantur, quia non sine alicujus molestiæ admistione sunt. Multa autem bona æterna, quæ sunt sine omni corruptionis molestia. Intra in gaudium Domini tui. Admistus choris angelorum: sic intus lætare de munere, ut jam non sit quod exterius doleas de corruptione.

Mark 12:31Secundum autem simile est illi: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.

Romans 13:8Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. + 13.8 Nemini quidquam. Pax ad omnes, dilectio inter fratres. Aliter enim vere fratres non sunt. Diligatis. Mentio fit hic de charitate, quia valet ad hanc humilitatem. Sola enim charitas est, quæ etiam reddita semper retinet debitorem. Redditur enim cum impenditur, debetur autem etiam si reddita fuerit, quia nullum est tempus quo impendenda non sit. Nec cum redditur, amittitur, sed potius reddendo multiplicatur; habendo enim redditur, non carendo, ut pecunia quæ reddi non potest, nisi habeatur; nec haberi, nisi reddatur, imo cum redditur ab homine, crescit in homine; et tanto major acquiritur, quanto pluribus redditur. Diligit proximum. Cum duo præcepta sint charitatis, pro utroque unum sæpe ponitur, quia nec Deus sine proximo, nec sine Deo proximus diligitur vel potest diligi. Dilectio proximi in factis apparet, dilectio Dei amplius latet, et ideo hanc specialius ponit, de qua Dominus ait: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, ubi illud mandatum majus dilectionis Dei videtur esse prætermissum. Sed bene intelligentibus utrumque invenitur in singulis; quia qui diligit Deum, nec potest eum contemnere quem Deus præcipit diligi, et qui sancte ac spiritualiter diligit proximum, quid in illo diligit nisi Deum? Proximum, legem implevit. Omnem hominem intelligi oportet per proximum, quia nemo est, cum quo sit operandum malum. Qui ergo amat homines, aut quia justi sunt, aut ut justi sint amare debet. Sic enim et seipsum amare debet, scilicet, vel quia justus est, vel ut justus sit. Qui enim aliter se diligit, injuste se diligit, quia ad hoc se diligit ut sit injustus, ad hoc ergo ut sit malus: ergo jam se non diligit; qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study James 2:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← James 2:7James 2James 2:9 →