James 3:18
Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem. + 3.18 Fructus autem. Postquam sapientiam per singulas virtutes distinxit; ut facilius invitet ad hanc, fructum ejus subjungit: In pace seminatur. Non postulat videri doctior vel sanctior quam est: non lacerat proximum ad commendationem sui, quod contentiosa facit sapientia. Non solum propter prædicta debet hujusmodi sapientiam appetere, sed etiam ideo; quia a facientibus pacem quasi jacientibus hoc semen seminatur, et præparatur in pace æternæ beatitudinis fructus, id est merces justitiæ, quæ pro justis operibus retribuitur. Qui igitur hic studet paci, et terram cordis sui operibus pacis quasi semente aspergit, justum est ut habeat æternam pacem, quasi fructum hujus seminis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the fruit of righteousness is sown in peace of them that make peace.
In Context
Cross References
Proverbs 11:28Qui confidit in divitiis suis corruet: justi autem quasi virens folium germinabunt. + 11.28 Justi autem quasi, etc. Quasi, qui spe futurorum præmiorum bona faciunt in præsenti, juste, quod sperant, accipiunt. Virens quippe in arbore folium, fructus, quos nondum ostendit, signat affuturos: et justi quasi virens folium germinant, qui spe salvi facti in fidei ac virtutum gratia proficere non cessant.
Isaiah 32:16Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit.
Amos 6:12Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus.
John 4:36Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam: ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. + 4.36 Ut et qui seminat. Utroque opus erat, seminatore et messore, quia in hoc apparet probabile verbum, quia alius seminat, alius metit; nisi enim parati essent per prophetas, non audirent apostolos.
Philippians 1:11repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei. + 1.11 Repleti fructu, etc. Id est mercede justitiæ, adeo ut sitis gloria et laus Dei, ut pro vobis dicatur. Mirabilis Deus in sanctis suis Psal. 67..
James 1:20Ira enim viri justitiam Dei non operatur.