The Bible Software
bible.softwareJamesJames 3 › James 3:17

James 3:17

Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione. + 3.17 Quæ autem. Hæc est mansuetudo quam superius habendam esse præcepit, zelo amaritudinis et contentionibus adversa. Primum quidem pudica est. Nisi primum pudicitia sedeat in mente, nulla perfectio sequetur in opere. Suadibilis, bonis consentiens. Si quid minus agit, vel propter ignorantiam, vel propter negligentiam, bonorum suasioni assensum præbet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But the wisdom that is from above is first pure, then peaceable, gentle, and easy to be intreated, full of mercy and good fruits, without partiality, and without hypocrisy.

In Context

16Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.

18Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem. + 3.18 Fructus autem. Postquam sapientiam per singulas virtutes distinxit; ut facilius invitet ad hanc, fructum ejus subjungit: In pace seminatur. Non postulat videri doctior vel sanctior quam est: non lacerat proximum ad commendationem sui, quod contentiosa facit sapientia. Non solum propter prædicta debet hujusmodi sapientiam appetere, sed etiam ideo; quia a facientibus pacem quasi jacientibus hoc semen seminatur, et præparatur in pace æternæ beatitudinis fructus, id est merces justitiæ, quæ pro justis operibus retribuitur. Qui igitur hic studet paci, et terram cordis sui operibus pacis quasi semente aspergit, justum est ut habeat æternam pacem, quasi fructum hujus seminis.

Read all of James 3

Cross References

Exodus 36:2Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus, + 36.2 Cumque vocasset eos, etc. ORIG., ubi supra. Et postquam obtulit populus, vocavit, inquit Moyses, etc., usque ad et in suo loco aptare debeas et proferre? Et qui sponte, etc. AUG., quæst. 170 in Exod. Et omnes qui sponte vellent ire ad opera, ut consummarent ea, etc. Commemoravit Moyses quosdam, etc., usque ad sed liberaliter et sponte devotus.

1 Kings 3:12ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit.

1 Chronicles 22:9filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus: faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum: et ob hanc causam Pacificus vocabitur: et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus.

Job 28:12Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ?

Job 28:28Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia; et recedere a malo, intelligentia.] + 28.28 Et dixit homini, etc. Quia naturam sapientiæ penetrare non possumus quid sit in se: ex condescensione Dei audivimus quid sit in nobis. Namque hanc habere certum est, quem timere Deum incertum non est. Ecce timor Domini ipsa, etc., quasi diceret Si Deum times, constat quia sapientia plenus es quæ apud hominem timor Domini vocatur. Sed quia ille vere vim divini timoris intelligit, qui se ab omnibus pravis operibus custodit, subdit: Et recedere a malo intelligentia.

Isaiah 2:4Et judicabit gentes, et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium. + 2.4 Et constabunt gladios suos. ID. Omne studium bellandi vertetur in pacem, etc., usque ad manducemus in tempore messionis, scilicet mortis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study James 3:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← James 3:16James 3James 3:18 →