Job 7:6
Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe. + 7.6 Dies mei velocius. Sicut tela filis, sic vita diebus singulis proficit: sed quo magis crescit, ad incisionem tendit. Sed et telæ festinantiam velocitas vitæ transit, quæ semper deficit. Et ideo electi cor non in ea figunt, unde ait: Et consumpti sunt, id est, nullam mihi fiduciam pono in his: quod faciunt reprobi, ego non.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
My days are swifter than a weaver’s shuttle, and are spent without hope.
In Context
Cross References
Job 6:11Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam? + 6.11 Quæ est enim fortitudo mea? Ibid. Alia est fortitudo bonorum, etc., usque ad et pro ea quam non amat, pati recusat, dicit ergo: Quæ est enim fortitudo, aut quis finis? Id est, mala, etc., usque ad unde infirmus habet vires, unde subjungit:
Job 13:15Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam. + 13.15 Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo, etc. Ibid. Ille vere patiens est, qui et adversis atteritur, et tamen a spei rectitudine non curvatur. Verumtamen vias meas. Sic enim tunc Dominus Salvator invenitur, si nunc pro timore Domini peccatum vestrum a vobis ipsis redarguitur.
Job 16:22atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo. + 16.22 Atque utinam, etc. Peccatores quidem nos, etc., usque ad sed tamen de ejus brevitate se consolatur.
Job 17:11Dies mei transierunt; cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum. + 17.11 Et non in vobis. Conversionem eorum desiderans exoptat, ne ullum sapientem in eis inveniat, ac si dicat: Stulti esse apud vos discite, ut in Deo vere esse sapientes valeatis. Dies mei transierunt. Dies, prosperitates: Cogitationes cor torquentes, curam terrenæ felicitatis dicit: quæ quanto gravius electos premunt, tanto subtilius a judice rationes de ipsis cogitant exquiri hæ cogitationes cum ipsa terrena felicitate dissipantur.
Psalms 90:5Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno; + 90.5 Veritas. ID. Dei est, qui non respicit personas, nec miscet sperantes de seipsis cum his qui sperant in Deo, sed discernit humiles vel superbos. CASS. Vel veritas, incarnatio Christi, unde: De terra veritas orta est Psal. 84., quod et scapulis obumbrat, et scuto defendit. Sicut notavit genera defensionum, notat et genera periculorum, ut sit gratior liberatio. A timore nocturno. A similitudine periculi, unde tantum timor habetur. A timore nocturno. AUG. Qui ignorans peccat, etc., usque ad Cadent a latere tuo mille. 1
Psalms 103:15et vinum lætificet cor hominis: ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet. 1