Jeremiah 11:13
Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Juda: et secundum numerum viarum Jerusalem, posuisti aras confusionis, aras ad libandum Baalim. + 11.13 Secundum numerum. ID. In libro Regum et Paralipomenorum invenimus Judam et Jeremiam multo pejora, etc., usque ad tot in confusionem suam aras haberent, quibus idolis immolarent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 21:4Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Jerusalem ponam nomen meum.
2 Kings 23:13Excelsa quoque, quæ erant in Jerusalem ad dexteram partem montis offensionis, quæ ædificaverat Salomon rex Israël Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon, polluit rex. + 23.13 Excelsa. RAB. Dicit Scriptura loca in collibus posita frondentibus, in quibus vel dæmonibus immolabant; vel Domino, locorum amœnitate illecti, contra interdictum, relicto altari quod erat in templo, illuc oblaturi confluebant: unde sæpius in hoc libro dicitur de regibus minus perfectis: Verumtamen excelsa non abstulit. Quæ ædificaverat. ID. Hic ostenditur quod Salomon de admisso idololatriæ scelere nunquam perfecte pœnituit: si enim vere pœnituisset, sategisset ante omnia ut idola quæ ædificaverat de civitate tollerentur: et non in scandalum stultorum, quæ ipse cum esset sapientissimus erronea fecerat, quasi sapienter facta relinqueret. Et Chamos. RAB. Alibi legitur quod ædificavit Salomon fanum Chamos in monte, qui est contra Jerusalem. Sed non est contrarium; quia mons iste in tanta erat urbis vicinia, ut ad ipsam pertinere, ipsamque sordibus, quæ in eo congerebantur, contaminare videretur. Offensioni Moab. ID. Idola dicuntur offensio, quia vel illis offenditur Deus, vel offensionem et ruinam suis afferunt cultoribus.
Isaiah 2:8Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigæ ejus. Et repleta est terra ejus idolis; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. + 2.8 Equis et innumerabiles. ID. Et hoc contra Dominum, qui multiplicari currus prohibuit et equos: hæc enim animalia data sunt ad adjuvandum, non ad superbiendum, unde et jumenta dicuntur.
Jeremiah 3:1[Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. + 3.1 Vulgo dicitur: si dimiserit. Ecce de fornicata et relicta muliere, etc., usque ad quanto contemptus adhuc vocare non dedignatur. Si dimiserit vir. HIER. Hoc dicere possumus adversus eos, qui fidem Domini relinquentes et hæreticorum erroribus irretiti post multas fornicationes et deceptionem suarum animarum, simulant se reverti ad pristinam veritatem, non ut deponant venena pectoris, sed ut insinuent aliis. Tu autem fornicata es. Sive: Habuisti pastores multos in offensionem tui, ut Deum scilicet offenderes; et qui magistri esse debuerant, ut alios ab omni errore prohiberent, auctores impietatis exstiterunt. Tamen revertere. Si revertebaris ad me, dicit Dominus. Arguit impudentiam meretricis, quæ post adulterium audet reverti ad virum.
Jeremiah 3:25Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra: quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri, ab adolescentia nostra usque ad diem hanc: et non audivimus vocem Domini Dei nostri.] + 3.25 Dormiemus. Vox Isræl, qui Deum suum non audivit et hæretici pœnitentis. Pars enim est salutis peccata nosse et confiteri; unde: Dic tu prius iniquitates tuas, ut justificeris Ibid..
Jeremiah 17:1[Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum, et in cornibus ararum eorum. + 17.1 Peccatum Juda scriptum est, etc. HIER. Quasi dicat: Gentium peccata deleta sunt, de quibus ad Moysen dicitur, Dimitte me, etc., usque ad Quiescite ab homine cujus spiritus in naribus ejus Isa. 2.. ORIG. Forsitan peccatum Juda, peccatum nostrum, qui credimus in Christum de tribu Juda, etc., usque ad si de Juda proditore volueris intelligere: Peccatum Juda scriptum est, repugnat quod sequitur eorum, etc.