Jeremiah 13:5
Et abii, et abscondi illud in Euphrate, sicut præceperat mihi Dominus. + 13.5 Et abscondi, etc. ORIG. Judæi indigni exstiterunt Deo, et projecti sunt ab eo, etc., usque ad si non adhærens Domino, uno spiritu fuerit in Christo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So I went, and hid it by Euphrates, as the LORD commanded me.
In Context
Cross References
Exodus 40:16Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas, + 40.16 Et vectes. Vectis non solum parietes nectit, sed et columnas introitus confirmat ne corruant, aut a recto statu deflectant, quia Dominus et utrumque populum in una fide dilectionis sociavit, et eorum doctores, ut in fide et actione et prædicatione perseverent, confortat. Nec mirum si et per capita ipsa, et per vectem capita ipsa continentem, Christus accipitur, quia cujusque electi regendo caput est, unde: Caput viri Christus est II Cor. 11.: et quia non solum singulos ad quærenda cœlestia erigit, sed etiam omnes continet, et ne a recto statu deflecti, nec ab invicem discordando possint separari, vinculo pacis confirmat. Cui simile est quod Dominus dicitur et agnus, et pastor, et ostium, cum pastor agnum pascat, et ambo intrent per ostium; cum proprie sit Verbum in principio Joan. 1, 10.: horum vero nullum sit proprie, sed figuraliter. Pastor, quia ducit ad pascua vitæ; ostium quia non nisi per illum pervenitur ad Patrem; Agnus, quia ab Ægypto salvat. Sic et hic per capita figuratur propter regimen, quo singulis præest, et per vectem, ob generalem providentiam, quia omnes confirmat Num. IX; III Reg. 8.. BEDA. Sic anima pro diversis actionibus diversa nomina sortitur. Dum vivificat corpus, anima nominatur; dum vult, animus est; dum scit, mens est: dum recolit, memoria est; dum judicat, ratio est; dum spirat, spiritus est; dum sentit, sensus est.
John 2:5Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.
2 Timothy 2:3Labora sicut bonus miles Christi Jesu.
Hebrews 11:17Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones: + 11.17 Cum tentaretur. Non tentavit Deus Abraham quasi qui fidem ejus ignoraret, sed ut ipse Abraham et mundus fidei ejus veritatem et firmitatem cognosceret.