The Bible Software
bible.softwareJeremiahJeremiah 14 › Jeremiah 14:21

Jeremiah 14:21

Ne des nos in opprobrium, propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ: recordare, ne irritum facias fœdus tuum nobiscum. + 14.21 Solii gloriæ. Templi, vel cujuslibet sancti, in quo, sicut scriptum est, Thronum ejus in terra allisisti. Tunc alliditur atque destruitur, cum ab eo multitudine peccatorum Deus offenditur. Sed quia culpa perditur, Domini clementia sustentatur, quæ mutatur severitate sententiæ, si irritum faciat Dominus pactum suum quo nobis pollicitus est salutem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Do not abhor us, for thy name’s sake, do not disgrace the throne of thy glory: remember, break not thy covenant with us.

In Context

20Cognovimus, Domine, impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi. + 14.20 Cognovimus, Domine, etc. ID. Quasi: Et nos et patres nostri eadem dementia Dei præcepta negleximus, etc., usque ad nondum venerant ad iniquitatis cumulum: quod in Christi morte completum est.

22Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant? aut cæli possunt dare imbres? nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus? tu enim fecisti omnia hæc.] + 14.22 Nunquid sunt in sculptilibus, etc. HIER. Post multos variosque sermones redit ad titulum prophetiæ, etc., usque ad tu solus es qui populum tuum potes instruere, et divisiones gratiarum exspectantibus te.

Read all of Jeremiah 14

Cross References

Leviticus 26:11Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea. + 26.11 Ponam. Si prædicta habemus, abjecto veteri homine innovatum est cor nostrum: Venit ad nos Deus et habitat in nobis Col. 3.. Non abjiciet, etc. ORIG. Audeo et dico quia anima Dei Christus est, sicut et verbum Dei sapientia Dei et virtus Dei I Cor. 1.. Tale est ergo ac si dicat: non abjiciet vos Filius meus. Anima. AUG., quæst. 93 in Lev. Animam suam Deus vocat, etc., usque ad qui dicunt animam non habuisse Jesum.

Deuteronomy 32:19[Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est: quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.

Psalms 74:2[Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua. + 74.2 Confitebimur tibi, Deus. AUG. Certus ergo de præmissis incipit: Confitebimur. Repetitio affirmatio est, ne pœniteat te esse confessum: unde et Dominus congeminat. Amen, amen. Fiat, fiat. Et Joseph de somno Pharaonis, qui vidit septem spicas, et totidem steriles. Et septem boves pingues et totidem macilentas. CAS. Repetitio confirmatio est ad significationem veritatis. Sufficeret unum ad significationem firmitatis, accessit alterum. Confiteri peccata vel semel terreno judici mortem inducit, sed Deo frequens confessio vitam? Inde invocatio, post narratio; unde sequitur: Narrabimus. Invocabimus nomen tuum. ID. Post confessionem potest invocari Deus, in hominem sic mundatum: et sicut per confessionem evacuatur a malis, sic per invocationem impletur bonis. Narrabimus mirabilia tua, etc. CAS. Terretur superbus judicio, etc., usque ad in cujus persona subditur: 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiah 14:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiah 14:20Jeremiah 14Jeremiah 14:22 →