Jeremiæ 31:2
Hæc dicit Dominus: Invenit gratiam in deserto populus qui remanserat a gladio: vadet ad requiem suam Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 1:22Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite: quidquid feminini, reservate. + 1.22 Præcepit ergo Pharao, etc. ORIG., homil. 2. Ægyptii, quibus hic præcepit Pharao ut feminas tantum vivificent, oderant masculos. Oderunt enim virtutes, vitia nutrierunt. Nunc quoque insidiantur Ægyptii, si nascatur masculus Hebræis, ut statim interficiant, nisi caveant, observent et occultent. Refert Scriptura quod de tribu Levi aliquis genuit masculum, et vidit infantem esse elegantem et occultavit eum. Ne ergo justitiam nostram faciamus coram hominibus, sed clauso ostio oremus Patrem nostrum in occulto, et nesciat sinistra quid faciat dextera, ne diripiatur ab Ægyptiis, invadatur, fluctibus submergatur. Si facio eleemosynam quia est opus Dei, masculum genero; sed si laudem ab hominibus quæro, et non occulto, rapitur ab Ægyptiis, in flumen mergitur, et tanto labore tantoque studio Ægyptiis masculum genui. Quidquid feminini HIERON., in Ecclesiasten., c. 3. Ubicunque in Scripturis femina legitur et sexus fragilior, ad materiæ intelligentiam transferamus. Unde et Pharao non vult masculos nasci, sed feminas, quæ materiæ sunt vicinæ, et contrario nullus sanctorum nisi perraro feminas genuisse narratur. Solusque Salphaat, qui in peccatis mortuus est, omnes filias genuit: Jacob unius filiæ pater est, et ob ipsam periclitatur.
Exodus 5:21et dixerunt ad eos: Videat Dominus et judicet, quoniam fœtere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et præbuistis ei gladium, ut occideret nos. + 5.21 Videat Dominus, etc. GREG. l. 29, Moral., cap. 14. Cum lux divina cor humanum illustrat, usque ad quasi fetere se in oculis Pharaonis dolet. Quoniam fetere, etc. ORIG. Hom. 3. Allegorice. Verum dicunt, quamvis nesciant, sicut Caiphas, qui ait: Expedit ut unus moriatur pro populo Joan. 18.; quid diceret nesciebat. Sicut enim Apostolus ait: Christi bonus odor sumus, aliis in vitam, aliis in mortem, ita propheticus sermo suavis odor est credentibus; dubiis vero et incredulis, et qui fatentur se populum Pharaonis, odor exsecrabilis efficitur. Ipse quoque Moses dicit Domino: Ex quo locutus sum cum Pharaone, afflixisti populum tuum; quia antequam sermo Dei audiatur, non est tribulatio, vel tentatio: sed ubi signum belli tuba prædicationis ostenderit, tribulationum pugna consurgit. Ex quo ergo loqui cœpit Moses et Aaron ad Pharaonem, affligitur populus Dei. Ex quo in animam tuam sermo Dei prolatus est, certamen intra te virtutibus contra vitia suscitatur, quæ prius intra te in pace durabant. Sed ubi facere cœpit sermo Dei cujusque discrimen, turbatio magna consurgit, et sine fœdere nascitur bellum: quia injustitia justitiæ non convenit, nec sobrietati ebrietas, vel veritati mendacium. Ideo non turbemur si videmur odor exsecrabilis Pharaoni. Exsecratio enim vitii dicitur virtus. Sed sicut stetit Moses ante Pharaonem, stemus et nos; non flectamur, succincti lumbos in veritate, et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis Ephes. 6.. Stamus autem confidenter, Dominum deprecamur, ut statuat pedes nostros supra firmam petram, ne moveantur pedes nostri. Stemus autem, id est, obsistamus, secundum illud I Petr. 5: Cui resistite fortes in fide: ut cito conteratur Satanas sub pedibus nostris. Quanto enim nos constanter et fortiter stamus, tanto Pharao infirmius. Si autem infirmi vel dubii esse cœperimus, validior fiet. Cum enim elevaret Moses manus, vincebatur Amalec; cum quasi lassas dejiceret, invalescebat. Nos ergo in virtute crucis Christi extollamus brachia, et levemus in oratione sanctas manus, ut Dei auxilium mereamur. Hinc Jacobus ait: Resistite diabolo et fugiet a vobis Jac. 3.. Agamus ergo ut non solum fugiat, sed conteratur sub pedibus nostris exstinctus in profundo abyssi. Nos autem si recedamus de Ægypto vitiorum, fluctus sæculi tanquam iter solidum evadimus per Jesum Christum.
Exodus 14:8Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti, et persecutus est filios Israël: at illi egressi sunt in manu excelsa.
Exodus 17:8Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim. + 17.8 Venit autem Amalec, etc. STRAB. Amalec fuit filius Ismæl, a quo Amalecitæ, qui et Ismælitæ sunt: ipsi sunt Saraceni. Interpretatur autem bibens vel lambens sanguinem, et significat diabolum, qui sanctos de Ægypto exeuntes, et ad terram promissionis tendentes, semper impugnat, et animarum sanguinem bibere desiderat. ORIG., hom. II in Exod. Describitur bellum cum Amalecitis factum. Antequam manducaret panem de cœlo, et biberet aquam de petra, non dicitur pugnasse populus; sed dicitur ad eum: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Est ergo quando Dominus pugnat pro nobis, nec permittit tentari supra id quod possumus, nec impares viribus sinit ad fortem venire congressum. Job quoque certamen tentationis suæ jam perfectus implevit; et tu ergo cum cœperis manducare manna, panem cœlestem verbi Dei, et bibere aquam de petra, cumque ad interiora doctrinæ spiritualis accesseris, exspecta pugnam, præpara te ad bellum.
Numbers 10:33Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum.
Deuteronomy 1:30Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in Ægypto cunctis videntibus.