Jeremiæ 4:29
A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas: ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes: universæ urbes derelictæ sunt, et non habitat in eis homo. + 4.29 A voce equitis. Describit furentium exercitum a cujus timore populus civitatem reliquit, et ardua conscendit: sed tamen iram Dei declinare non potuit. Hoc totum ad Ecclesiam potest referri, cum Deum offenderit, et adversariis tempore persecutionis, vel vitiis atque peccatis tradita fuerit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 25:4Et interrupta est civitas: et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portæ quæ est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldæi obsidebant in circuitu civitatem. Fugit itaque Sedecias per viam quæ ducit ad campestria solitudinis. + 25.4 Et interrupta est, etc. RAB. Interrupta quidem per tentationes varias dæmonum custodia populorum, etc., usque ad qui pravo usu et iniquitatis suæ multitudine gravatur.
Isaiah 2:19et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.
Jeremiah 4:7Ascendit leo de cubili suo, et prædo gentium se levavit: egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in solitudinem: civitates tuæ vastabuntur, remanentes absque habitatore. + 4.7 Ascendit leo. HIER. Si quis fautor est aut auctor perversorum dogmatum, de eo potest dici, ascendit leo de cubili suo, etc. Et prædo. De quo dicitur, Omnium inimicorum suorum dominabitur Psal. 9.. Qui gloriatur dicens: Circumivi terram et perambulavi eam Job 2.. Quis est enim quem diaboli venena non tangunt, nisi ille qui ait: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam? Job. 14. De loco suo. De abysso, in qua est religandus, in quam ne mittatur exorat.
Jeremiah 52:7Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores ejus fugerunt, exieruntque de civitate nocte, per viam portæ quæ est inter duos muros, et ducit ad hortum regis, Chaldæis obsidentibus urbem in gyro, et abierunt per viam quæ ducit in eremum. + 52.7 Per viam portæ. Latenter arguit inertiam doctorum, qui inter muros duorum Testamentorum constituti, non bellum gerere, sed effugere quærunt, et deliciis magis affluere (quas hortus signat) quam scuto fidei hostibus resistere.
Luke 23:30Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. + 23.30 Cadite super nos. Potest hoc ex superfluo intelligi de his qui utrolibet sexu seipsos castraverunt propter regnum cœlorum.