Jeremiæ 4:30
Tu autem vastata, quid facies? cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris: contempserunt te amatores tui; animam tuam quærent. + 4.30 Tu autem vastata. HIER. Hoc idem dicendum contra eos, qui conjugales affectus, et veræ fidei pudicitiam perdiderunt. Cum vestieris. Hæc enim et tuis amatoribus præparas, et lectus angustus utrumque capere non potest. Nec Deus ornamenta suscipit, quibus ante amatoribus tuis placuisti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 9:30venitque Jehu in Jezrahel. Porro Jezabel, introitu ejus audito, depinxit oculos suos stibio, et ornavit caput suum, et respexit per fenestram
Isaiah 10:3Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cujus confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram,
Isaiah 33:14Conterriti sunt in Sion peccatores; possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? + 33.14 Quis poterit. Dei magnalia narrat et Deum ignem vocat.
Jeremiah 13:21Quid dices cum visitaverit te? tu enim docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum. Numquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem? + 13.21 Tu enim docuisti eos, etc. ID. Quando Ezechias ostendit thesaurum nuntio regis Babyloniæ. Tu enim, etc. Audiat hoc Ecclesia negligens, quæ docet adversarios suos quomodo possint eam spirituali captivitate comprehendere, et pecus ejus bestiali crudelitate lacerare.
Jeremiah 22:23Quæ sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis?
Lamentations 1:2Beth Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus: non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.