Job 6:26
Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. + 6.26 Et in ventum. In ventum verba proferre, etc., usque ad sit ergo ostium linguæ quod modo claudatur, modo aperiatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Do ye imagine to reprove words, and the speeches of one that is desperate, which are as wind?
In Context
Cross References
Job 2:10Qui ait ad illam: Quasi una de stultis mulieribus locuta es: si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus? In omnibus his non peccavit Job labiis suis. + 2.10 Quasi una de stultis, etc. GREG. Quia sensus, non sexus in vitio est: non ait una de mulieribus, sed de stultis mulieribus: quod pravum sapit, accidentis stultitiæ est, non conditione naturæ. Si bona suscepimus, etc. Ibid. Magna consolatio est in malis bonorum reminisci, ne sit omnimoda desperatio, sicut in lætis temperat ab elatione prævisio mali. Unde dicitur: In die bonorum ne sis immemor malorum, et in die malorum ne sis immemor bonorum. Si bona, id est, si ad æterna bona tendimus, cur non mala præsentia sustinemus? In omnibus his, etc. Ibid. Duobus modis labiis peccamus, cum non justa dicimus, vel cum justa tacemus. Sed Job nec contra ferientem superba dixit, nec contra suadentem recta reticuit. Patientiam habuit, Deo gratias agens, insipientiam conjugis arguendo docens: et sic victus ardentius hostis instigatur, et quia uxor tacuit alios excitavit ad contumelias. In omnibus. Qua sancti in omnibus, quæ extra et intus patiuntur, nec injuriis Dei excedunt, nec in contumeliis pravorum.
Job 4:3Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti; + 4.3 Ecce docuisti plurimos. Ibid. Certa bona sunt quæ et ille fatetur, qui criminari vult. Quantus ante fuit qui tot suis occupatus disponendis, etiam libere alios docuit, actu et verbo recta ostendens? Quia vero criminator bona de eodem dicit, ad crimen inflexit, dicens:
Job 6:9et qui cœpit, ipse me conterat; solvat manum suam, et succidat me? + 6.9 Qui cœpit, ipse me conterat. GREG. in Job lib. 7. Conterit adversarius, et defecit a te homo. Conterit Deus, et fractus a vitiis in virtute solidatur. Qui ergo per flagella Deo appropriare desiderat, dicit: Qui cœpit, ipse conterat, quia aliquando incipit Deus contritionem vitiorum, et in ipso provectus initio homo extollitur, et sic hostis exclusus, gravior assumptis aliis spiritibus surripit, et virtutes conterit. Solvat manum, id est, exerceat effectum; dum enim inflatus longa prosperitate amorem suum per flagella non exercet, quasi manum ad ferienda vitia ligatam tenet, unde peccanti populo dicit: Jam non irascar tibi, et zelus meus recessit a te. Succidat me. Cum enim dolor vel tentatio non percutit, elatio mentis succisa cadit, ut jam quærat manum levantis.
Job 10:1[Tædet animam meam vitæ meæ; dimittam adversum me eloquium meum: loquar in amaritudine animæ meæ. + 10.1 Tædet animam meam vitæ meæ. Ibid. Cum autem hæc vita vilescit amore cœlestis, qui defendebat culpas, jam eas accusat. Et hoc est: Dimittam eloquium quo utebar in defensione mea. Adversum me, quia confitendo me accuso, non ut qui adhuc erubescit confiteri, quia non tanto desiderio mala deserit, sed quia aliquando aperte confitens non gemit, sed lugenda gaudens dicit, subdit: Loquar in amaritudine, ut amaritudo puniat, quod lingua accusat. Ex pœnitentia nascitur securitas, et confidentior interrogat, quomodo erga se agatur. Et hoc est:
Job 38:2[Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?
Job 40:8Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.