Job 8:9
(hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram), + 8.9 Hesterni: aliquando moraliter docent ex præteritis præsentia conjici, scilicet ex transitu eorum quod hæc nulla sint, unde subdit, hesterni. Quia, si pristina recolitur generatio, hæc vita cito transire ut umbra cognoscitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
(For we are but of yesterday, and know nothing, because our days upon earth are a shadow:)
In Context
Cross References
Genesis 47:9respondit: Dies peregrinationis meæ centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt. + 47.9 Dies peregrinationis, etc. AUG. Q. in Gen., tom. 3 Quid est quod dicit Jacob Pharaoni, etc., usque ad non manent in domo in æternum.
Job 7:6Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe. + 7.6 Dies mei velocius. Sicut tela filis, sic vita diebus singulis proficit: sed quo magis crescit, ad incisionem tendit. Sed et telæ festinantiam velocitas vitæ transit, quæ semper deficit. Et ideo electi cor non in ea figunt, unde ait: Et consumpti sunt, id est, nullam mihi fiduciam pono in his: quod faciunt reprobi, ego non.
Job 14:2Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. + 14.2 Qui quasi flos egreditur. Quia nitet in carne: Conteritur, quia redigitur in pulverem et putredinem. Et fugit velut umbra. Non soli fugienti, sed umbræ hominem comparavit. Qui enim in amore Dei calorem cordis non habet, nec tamen vitam quam diligit tenet, velut umbra fugit. Et nunquam in eodem statu, etc. Ibid. Nam inde semper deficit, unde se proficere in spatium vitæ credit.
Psalms 82:5Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israël ultra. + 82.5 Dixerunt venite. AUG. Ecce consilium, quo meditati sunt inania. Iste est ille sonus, qui non est sermo, sed inaniter strepit. De gente. CASS. Singulariter, quia omnes Christiani una gens, cum ex uno fonte baptismatis nati; vel omnes boni, quos ille Antichristus vocat unam gentem: ecce persecutio Antichristi, qui nomen Christianum quasi malum intendit tollere funditus. 1
Psalms 102:11Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se; + 102.11 Quoniam. ID. Cœlum undique circa terram unde etiam peccantibus lux, ær, spiritus, pluvia, unde fructus: sine cœlo desinit terra, sic protectio Dei super timentes. 1
Psalms 144:4Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. + 144.4 Generatio et generatio. CAS. Secundo, omnes perfecturos laudem Dei novem modis promittit. Opera tua. AUG. Si in magnitudine deficimus, vel de operibus laudemus operantem, de conditis conditorem, de creaturis creatorem. CAS. Novem sunt opera: potentia, magnificentia, sanctitas, mirabilia, virtus, terribilium magnitudo, memoria, justitia, quæ post explicabuntur: ex his quasi locis et seminibus omnis laus trahitur, ad quem modum omnia argumenta de paucitate locorum sumuntur. Et potentiam tuam. AUG. Non enim opera laudant, nisi ut virtutem operantis annuntient. Sed quidam eloquentes creaturam laudant, creatoris obliti. Sancti vero laudatores, si opera amant, et laudant magis operatorem: et propter hæc illum amant. Si in rebus factis sentitur aliqua species, utilitas, virtus, et laudatur magis in illo qui fecit. Si opera laudas, et te qui es Dei opus. Et occurrit illud: Non te laudet os tuum, ne arrogans videaris Prov. 27.. Sed non est arrogantia, quia Deum in te, non te laudas. 1