Job 16:3
Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris? + 16.3 Nunquid habebunt finem verba ventosa? Mali ventosa verba proferunt. Nam dicta eorum, etsi quandoque sana sunt per sententiam, inflata tamen sunt per elationem. Aut aliquid tibi molestum est si loquaris? Ac si diceret, eo quod plus loqueris quo a me aliquid molestum de tua actione non audis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Shall vain words have an end? or what emboldeneth thee that thou answerest?
In Context
Cross References
Job 6:26Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. + 6.26 Et in ventum. In ventum verba proferre, etc., usque ad sit ergo ostium linguæ quod modo claudatur, modo aperiatur.
Job 15:2[Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum? + 15.2 Nunquid sapiens respondebit? GREG. Cuncta quæ in sanctis sentiuntur, malis quasi in ventum prolata displicent, nec bonorum verba dicta rationis, sed stimulos furoris existimant. Et implebit ardore. Ibid. Qui etiam quæ se sentiunt contumeliose dicere, student ex Domini defensione palliare, unde subdit:
Job 27:12Ecce vos omnes nostis: et quid sine causa vana loquimini?
Matthew 22:46Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. + 22.46 Et nemo poterat, etc. Nota venena invidiæ superari posse, sed difficile conquiescere.
Titus 2:8verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.