The Bible Software
bible.softwareJobJob 14 › Job 14:19

Job 14:19

lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes. + 14.19 Lapides, id est fortitudinem, aquæ assidua blandimenta. Terra, quæ sanctificat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The waters wear the stones: thou washest away the things which grow out of the dust of the earth; and thou destroyest the hope of man.

In Context

18Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo: + 14.18 Mons cadens defluit. Ibid. Duo sunt genera tentationum, etc., usque ad vel longa ac lenta ut Salomonem consumi permittis. Saxum, id est mens justi fertur, De loco, id est, de justitia ad culpam nimio impulsu.

20Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret: immutabis faciem ejus, et emittes eum. + 14.20 Roborasti eum paululum, etc. Ibid. Paululum roboratus est homo, quia hic vivendi vires ad modicum accepit; sed in hac brevitate ubi roboratus est, colligit, unde in perpetuitate inveniat; vel ut semper gaudeat, vel ut supplicia non evadat. Immutabis faciem ejus, et emittes. Facies hominis, etc., usque ad transire ad æterna nolens cogitur.

Read all of Job 14

Cross References

Genesis 7:21Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram: universi homines,

Job 17:15Ubi est ergo nunc præstolatio mea? et patientiam meam quis considerat? + 17.15 Ubi est ergo nunc præstolatio mea. Præstolatio justorum, Christus; quem quandoque venturum noverant, sed venire citius quærebant: unde hic additur, nunc: Et patientiam meam quis considerat? Patientiam justorum Deus considerat; sed quasi non considerare dicitur, ad votum desiderii minus citius apparere: et in prolixiora tempora dispensationis suæ gratiam differre.

Job 27:8Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus? + 27.8 Quæ est enim spes hypocrisis. Hypocrita, qui Latine dicitur simulator, est avarus raptor, qui dum inique agens desiderat de sanctitate venerari, laudem vitæ rapit alienæ.

Ezekiel 37:11Et dixit ad me: Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israël est. Ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 14:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 14:18Job 14Job 14:20 →