The Bible Software
bible.softwareJobJob 16 › Job 16:10

Job 16:10

Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. + 16.10 Collegit furorem suum. Diabolus, princeps falsiloquii, habet nunc contra Ecclesiam furorem, sed sparsus est, quia occultas tentationes per singulos movet. Cum vero contra eam accepta licentia aperte sævierit, furorem suum in eam colligit, quia in ejus afflictionem tota se intentione constringit. Qui contra eam dentibus fremit, eamque terribilibus oculis intuetur, quia per alios contra eam crudelia exercet, et per alios quæ exerceat providet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They have gaped upon me with their mouth; they have smitten me upon the cheek reproachfully; they have gathered themselves together against me.

In Context

9Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. + 16.9 Rugæ meæ, etc. Rugæ Ecclesiæ sunt omnes qui in ea dupliciter vivunt, qui fidem vocibus clamant, operibus denegant. Hi pacis tempore, quia hujus mundi potestatibus eamdem fidem honori esse conspiciunt, fideles se esse mentiuntur: sed cum Ecclesiam subito adversitas turbaverit, illud illico ostendunt, quod in perfida mente moliuntur. Et est sensus: me insequendo increpant, qui in meo corpore positi duplicitatis suæ malitiam non emendant. Et suscitatur falsiloquus adversus faciem, etc. Ibid. Dum prædicationi ejus aperte contradicere non præsumunt, Ecclesia falsiloquium quasi post dorsum patitur; sed cum malitiæ tempus eruperit, is, qui nunc metuens derogat, ad contradicendum ante faciem venit: quia verbis veræ fidei apertis vocibus obsistit. Quod quoniam per malignum spiritum fit, ad eum describendum verba convertit.

11Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt pœnis meis. + 16.11 Aperuerunt super me ora, etc. Ibid. Quia ora sua reprobi exprobrantes aperiunt, cum et errorem prædicare non metuunt, et prædicamenta rectæ fidei irrident. Percusserunt maxillam meam. Maxilla Ecclesiæ, sunt sancti prædicatores, qui vitam carnalium verbo correctionis convertunt: hos reprobi præcipue persequuntur, quos dum etiam necant, illa eos pœna satiat, quæ mentem Ecclesiæ præcipue cruciat, vel castigat. Maxillam meam. Petrus est maxilla, qui mactat et manducat. Samson maxillam asini tenet, et hostes occidit, id est Christus simplices præcones manu virtutis tenet, et a vitiis carnales occidit. Maxilla projecta est in terram, aquas effundit: quia data morti corpora præconum magna ostendunt miracula.

Read all of Job 16

Cross References

2 Chronicles 18:23Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michææ maxillam, et ait: Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?

Psalms 56:6Exaltare super cælos, Deus, et in omnem terram gloria tua. + 56.6 Exaltare. Ibid. Ex persona prophetæ visis injuriis, visoque quod in resurrectione inanes facti sunt Judæi, gaudens exclamat homo in cruce: Exaltare, Deus super, cœlos, ut judicet in terra Judæos. Exaltare. Superiora Dominus, propheta quidem, sed in persona Domini, quia Dominus in propheta loquitur. Quando etiam ex sua persona loquitur propheta, Dominus per eum loquitur, qui ei dictat. AUG. Exaltare. Verba Christi. Sed, o Pater, etc., usque ad quia totus mundus ei subjectus est. 1

Isaiah 50:6Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.

Micah 5:1[Nunc vastaberis, filia latronis. Obsidionem posuerunt super nos: in virga percutient maxillam judicis Israël.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 16:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 16:9Job 16Job 16:11 →