Job 16:20
ecce enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis. + 16.20 Ecce enim in, etc. Testis Filii Pater est, ut in Evangelio: Et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Et conscius meus. Quia una voluntate, etc., usque ad sed talis hominum reprehensiones metuere non debet, unde subditur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
My friends scorn me: but mine eye poureth out tears unto God.
In Context
Cross References
2 Kings 20:3Obsecro, Domine: memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno. + 20.3 Flevit itaque. ID. Flevit propter promissionem Domini, etc., usque ad et post mortem resuscitatos plurimos legimus.
Job 16:4Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea: + 16.4 Poteram et ego similia vestri loqui. Narrat quid facere potuit, sed ne justitiam deserat, quod facere potuit declinat.
Job 23:3Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus? + 23.3 Quis mihi tribuat. Electi, cum contra votum quælibet agi conspiciunt, ad occulta Dei judicia recurrunt, ut in eis videant quia inordinate intus non disponitur, quod inordinate foris currere videtur. Et hoc est, quod subdit: Inveniam illum. Ut est: quod modo differt Deus, ut plus desideretur. Et veniam usque ad solium ejus. Solium sunt angeli, etc., usque ad dum meliora disponere Deum vident, unde: Ponam coram Deo judicium. Coram Deo judicium ponere, etc., usque ad occultus nunc et tacitus judex quam terribilis post appareat, considerare.
Psalms 142:2Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. + 142.2 Et non intres in judicium. AUG. Intrant in judicium cum Domino, qui suam justitiam constituunt, quod non iste humilis; unde propheta: Quid vultis mecum in judicio contendere? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus. Cum servo tuo. Indignum est cum servo, ne dicam cum amico: et si tu dicis amicum, ego servum, fugitivus redeo, pacem quæro, non sum dignus vocari filius tuus. 1
Luke 6:11Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu. + 6.11 Insipientia. Quia solo livore permoti sunt, non enim in culpa fuit vel hominis manum extendere, vel Jesum sanare. Magna insipientia erat de nece ejus tractare cujus beneficiis plurimum indigebant.