The Bible Software
bible.softwareJobJob 17 › Job 17:4

Job 17:4

Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur. + 17.4 Cor eorum longe. Si enim disciplinæ custodiam nossent, nequaquam Redemptoris præcepta contemnerent. Propterea non, etc. Qui enim per disciplinam minime custodire vitam student, semper per desideria in imis jacent, nec mentem ad spem cœlestis patriæ erigunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For thou hast hid their heart from understanding: therefore shalt thou not exalt them.

In Context

3Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. + 17.3 Pone me juxta te. Per ascensionem; post quia Judæa commota est in discipulos, addit: Cujusvis manus. Quia jam frustra agunt contra eum, qui sedet in cœlo.

5Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient. + 17.5 Prædam pollicetur, etc. Ad caput malorum, diabolum scilicet, sententiam convertit, cujus socii sunt apostatæ angeli, qui cum eo ceciderunt. Filii, sunt homines perversi, qui de ejus prava persuasione in malitiæ operatione generantur. Prædam igitur sociis pollicetur, quia malignis spiritibus animas pravorum promittit in fine rapiendas. Oculi filiorum ejus deficient. Ibid. Quia intentiones hominum, etc., usque ad quod doleant, sine fine patiuntur.

Read all of Job 17

Cross References

2 Samuel 15:31Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom: dixitque David: Infatua, quæso, Domine, consilium Achitophel.

2 Chronicles 25:16Cumque hæc ille loqueretur, respondit ei: Num consiliarius regis es? quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta: Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo. + 25.16 Scio, inquit, quod cogitaverit Dominus, etc. Qui neminem vult perire, sed eum qui in peccato perseverat, justo judicio damnat. Ideo ergo Amasias periit, quia admonitus per prophetam ut ageret pœnitentiam, non obedivit, sed usque ad finem permansit.

Matthew 11:25In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis. + 11.25 Respodens Jesus. Respondens tacitæ objectionis quasi quæreretur, quæ ratio quod Judaicus populus Dei cultor, Dei Filium in carne venientem tam obstinatus rejecit, quem gentilitas tam prona recepit? Domine cœli et terræ. Qui facis cœlos, et relinquis in terrenitate quos vis, vel ad litteram. Parvulis. Sapientibus et prudentibus non opponit insipientes et hebetes, sed parvulos, ut probet se tumorem damnare, non acumen.

Romans 11:8sicut scriptum est: Dedit illis Deus spiritum compunctionis: oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem. + 11.8 Dedit illis spiritum compunctionis. Malam compunctionem hoc signat, quia sæpe fit ut etiam bonum sit homini molestum, ut Pharisæis doctrina Christi; et sic spiritum compunctionis appellat mentem invidentem, qua inviderunt doctrinæ Christi. Usque in hodiernum diem. Id est, quandiu poterit dici hodiernus dies, id est usque in præsentem diem, omnium ad quos hoc scriptum perveniet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 17:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 17:3Job 17Job 17:5 →