The Bible Software
bible.softwareJobJob 18 › Job 18:13

Job 18:13

Devoret pulchritudinem cutis ejus; consumat brachia illius primogenita mors. + 18.13 Primogenita mors. Superbia quæ est initium omnis peccati. Pulchritudinem ergo cutis ejus et brachia illius primogenita mors devorat: qua iniqui gloriam vel operationem superbia supplantat. Potuit enim et in hac vita gloriosus existere, si superbus minime fuisset

Vulgata (Latina)

In The King James Version

It shall devour the strength of his skin: even the firstborn of death shall devour his strength.

In Context

12Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius. + 18.12 Attenuetur fame. Caro nostra infirmitas est. Robur autem, anima rationalis, quæ in expugnandis vitiis resistere per rationem valet. Quæ fame attenuatur, cum nulla interni cibi refectione pascitur. Et inedia invadat costas illius. Costæ sunt sensus animi, qui latentes ut viscera cogitationes muniunt. Inedia invadit iniqui costas, quia fames interna sensus mentis extenuat, ut cogitationes suas intus nullatenus regant, sed ad exteriora vagentur quæ petunt. Devoret pulchritudinem cutis ejus et consumat brachia illius. Idem. Pulchritudo cutis est gloria temporalis exterior: per brachia opera designantur. Mortem peccatum dicit, quod animam occidit.

14Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus. + 18.14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus. Idem. De tabernaculo fiducia ejus evellitur, quando perversus qui multa in hac vita paraverat, repentina morte dissipatur. Et calcet super eum quasi rex interitus. Quia hic vel vitiis premitur quæ ad interitum trahunt, vel mortis tempore, potestati dæmoniacæ subjugatur.

Read all of Job 18

Cross References

Job 17:16In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi?] + 17.16 In profundissimum infernum descendent omnia mea. Ante mediatoris adventum Job in infernum descensurus erat, etc., usque ad retributio adhuc in sola inferni quiete recipi præstolabatur. Putasne saltem sibi erit requies mihi? Pensandum est quis nostrum de requie securus sit: si de ea trepidat et ille, cujus virtutis præconia et ipse judex qui percutit, clamat.

Jonah 2:6Circumdederunt me aquæ usque ad animam: abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum.

Revelation 6:8Et ecce equus pallidus: et qui sedebat super eum, nomen illi Mors, et infernus sequebatur eum, et data est illi potestas super quatuor partes terræ, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terræ. + 6.8 Ecce equus pallidus. Videns diabolus nec per apertas tribulationes, nec per apertas hæreses posse proficere, præmittit falsos fratres: qui sub habitu religionis obtinent naturam rufi equi et nigri, pervertendo fidem. Nomen illi mors. Quia per eum mors accessit, vel ad litteram quia occidit quosdam in carne, quosdam in anima. Et infernus. Id est insatiabiles terrenis eum imitantur, et in inferno apponuntur. Super quatuor. Id est super omnes malos ubique morantes, vel super Judæos et gentiles, hæreticos et falsos Christianos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 18:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 18:12Job 18Job 18:14 →