The Bible Software
bible.softwareJobJob 18 › Job 18:12

Job 18:12

Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius. + 18.12 Attenuetur fame. Caro nostra infirmitas est. Robur autem, anima rationalis, quæ in expugnandis vitiis resistere per rationem valet. Quæ fame attenuatur, cum nulla interni cibi refectione pascitur. Et inedia invadat costas illius. Costæ sunt sensus animi, qui latentes ut viscera cogitationes muniunt. Inedia invadit iniqui costas, quia fames interna sensus mentis extenuat, ut cogitationes suas intus nullatenus regant, sed ad exteriora vagentur quæ petunt. Devoret pulchritudinem cutis ejus et consumat brachia illius. Idem. Pulchritudo cutis est gloria temporalis exterior: per brachia opera designantur. Mortem peccatum dicit, quod animam occidit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

His strength shall be hungerbitten, and destruction shall be ready at his side.

In Context

11Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus. + 18.11 Undique terrebunt. Quia sæpe idcirco quisque bonus esse metuit, ne hoc a pravis patiatur, quod se bonis fecisse reminiscitur: dumque hoc pati quod facit metuit, undique territus, undique suspectus in bono opere gressum perdit.

13Devoret pulchritudinem cutis ejus; consumat brachia illius primogenita mors. + 18.13 Primogenita mors. Superbia quæ est initium omnis peccati. Pulchritudinem ergo cutis ejus et brachia illius primogenita mors devorat: qua iniqui gloriam vel operationem superbia supplantat. Potuit enim et in hac vita gloriosus existere, si superbus minime fuisset

Read all of Job 18

Cross References

1 Samuel 2:5Repleti prius, pro panibus se locaverunt: et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos: et quæ multos habebat filios, infirmata est. + 2.5 Saturati prius pro panibus. Repleti prius Judæi, scilicet mysteriis eloquiorum pro panibus se locaverunt, id est, separaverunt a Deo: vel a propriis sedibus evulserunt, ne reciperent Evangelium agens de pane qui de cœlo descendit. Repleti iidem, qui et potentes, id est Isrælitæ quibus credita sunt eloquia Dei, sed ancillæ filii, minorati sunt, qui se subtraxerunt, nec in Salvatorem crediderunt, et in ipsis panibus, id est divinis eloquiis tantum terrena senserunt. Gentes autem quibus non est data lex, postquam per Novum Testamentum ad illa eloquia venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed cœlestia sapuerunt. In Græco ita: Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Et famelici. Id est, gentiles prius egentes, panem verbi Dei jam gustant, quoniam suavis est. Tandiu pasti sunt scientia Dei. Sterilis peperit. In septenario universitas Ecclesiæ designatur, unde et Joannes scribit septem ecclesiis, ad unius plenitudinem se scribere ostendens; unde: Sapientia ædificavit sibi domum, et suffulsit columnas septem Prov. 9.. Sterilis erat in gentibus Ecclesia, antequam iste fetus quem cernimus oriretur. Cernimus etiam terrenam Jerusalem fecundam, nunc infirmatam: quia quicunque in ea filii liberi erant virtutis ejus: nunc vero ibi quoniam littera est, spiritus non est: amissa virtute infirmata est. RAB. Plurimos in Hebræo et in LXX habetur septem. Judæi dicunt, quod nato Samuele, mortuus est primogenitus filius Phenennæ: et singulis Annæ nascentibus filiis, singuli Phenennæ sunt mortui. Sed Phenenna habuit septem: Anna vero quinque. Sed Hebræi duos filios Samuelis annumerant Annæ filiis. ID. Sterilem, etc., usque ad hac ejus paupertate ditati sumus.

Job 15:23Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. + 15.23 Cum se moverit, etc. Panis hic stipendium præsentis vitæ, etc., usque ad avaritia victus illa contemnit.

Psalms 34:10Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? eripiens inopem de manu fortiorum ejus; egenum et pauperem a diripientibus eum. + 34.10 Omnia ossa mea dicent. Carnales non habent verbum laudis et confessionis, quia infirma apud te penitus silent; sed fortia, te magnum laudant et tremunt. ID. Omnia ossa. Omnis fortitudo mentis, quia hoc alius dicere nequit, scilicet: o Domine, quis? etc., quasi nullus, quia ipse solus eripuit: Inopem de manu. CASS., AUG. Genus humanum inops, quia mortale; egenum, quia in sudore quærit panem; pauper, quia, de pura sapientia dejectus, tenuem et umbratilem habet rationem. 1

Isaiah 8:21Et transibit per eam, corruet, et esuriet; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum, + 8.21 Regi suo. Diabolo et paternis traditionibus, id est, antiquis erroribus.

2 Peter 2:3et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 18:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 18:11Job 18Job 18:13 →