The Bible Software
bible.software › Job › Job 18 › Job 18:14

Job 18:14

Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus. + 18.14 Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus. Idem. De tabernaculo fiducia ejus evellitur, quando perversus qui multa in hac vita paraverat, repentina morte dissipatur. Et calcet super eum quasi rex interitus. Quia hic vel vitiis premitur quæ ad interitum trahunt, vel mortis tempore, potestati dæmoniacæ subjugatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

His confidence shall be rooted out of his tabernacle, and it shall bring him to the king of terrors.

In Context

13Devoret pulchritudinem cutis ejus; consumat brachia illius primogenita mors. + 18.13 Primogenita mors. Superbia quæ est initium omnis peccati. Pulchritudinem ergo cutis ejus et brachia illius primogenita mors devorat: qua iniqui gloriam vel operationem superbia supplantat. Potuit enim et in hac vita gloriosus existere, si superbus minime fuisset

15Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est; aspergatur in tabernaculo ejus sulphur. + 18.15 Habitent in tabernaculo. Id est, in mente ejus apostatæ angeli per cogitationes nequissimas conversentur, ejus videlicet socii, qui idcirco jam non est, quia a summa essentia recessit. Aspergatur in tabernaculo. Ibid. In tabernaculo iniqui, sulphur aspergitur, quoties carnis delectatio in ejus mente dominatur. Per sulphur enim fœtor carnis accipitur. Et quia talis in malo permanet unde nec fructum boni facere potest, addit:

Read all of Job 18

Cross References

Job 8:22Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.] + 8.22 Qui oderunt. Ibid. Justorum hostes in judicio confusio induet, quia tunc viso judice mala omnia ante oculos mentis versantur, et reatus deprimens eos undique vestit. Qui ad hoc ideo veniunt, quia sola hic transitoria dilexerunt, unde addit: Et tabernaculum, id est ædificatio æternæ felicitatis, quam supra se casuram multiplicant, ut se hic a necessatibus quasi ab æstu et imbre defendant: in qua mens habitat, quam bonus viator despicit.

Job 24:17Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant. + 24.17 Si subito. Cum enim justos ad regendæ potestatis viderint culmen erumpere, perturbantur. Hi gaudent de dejectione bonorum, sed si subito apparuerit aurora, id est, si ad regimen veniunt boni, arbitrantur umbram mortis, quia quæ perverse egerunt puniri, timent, corrigi nolunt, sed laxe ire eligunt et in culpa gaudere, unde dicit Et sic in. Quia ita gaudent in nocte peccati, ac si eos lux justitiæ circumfundat; vel, in præsenti cæcitate ita læti sunt, ac si jam æternæ patriæ luce perfruantur.

Psalms 55:4Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo. + 55.4 Ab altitudine. CASS. Altitudo diei, mundus, ubi superbiæ tumor: ut gravior sit tribulatio, dicit se a superbis conculcari. AUG. Ab altitudine. Alia littera, etc., usque ad non ait: Non timebo, sed, sperabo in te. Diei Dies, Christus est, cujus duodecim horæ, duodecim sunt Apostoli: unde ipse ait: Nonne duodecim horæ sunt diei? Hujus diei altitudinem inimici non possunt attingere, unde in passione Christi: Tenebræ factæ sunt. 1

Proverbs 10:28Exspectatio justorum lætitia, spes autem impiorum peribit. + 10.28 Spes autem. Non contra id quod supra dicitur, etc., usque ad De his qui scienter delinquunt, adjungit.

Matthew 7:26Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam: + 7.26 Qui audit verba mea, etc., exterius. Et ideo non habet excusationem, sed est ruina ejus magna: quia monita salutis contempsit. Viro stulto. De quo dicitur: Inimicus homo hoc fecit, cujus opera omnia instabilia sunt, et ruinæ patent. Super arenam. Qualiacunque sint quæ super concupiscentiam vitiorum fundantur, non stabunt.

Hebrews 2:15et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 18:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 18:13Job 18Job 18:15 →