The Bible Software
bible.softwareJobJob 19 › Job 19:12

Job 19:12

Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum. + 19.12 Simul venerunt latrones. Id est maligni spiritus, qui exquirendis hominum moribus occupantur: qui viam sibi in afflictorum cordibus faciunt, quando inter adversa quæ exterius tolerantur, cogitationes quoque pravas immittere non desistunt. Et obsederunt in gyro tabernaculum, etc. In gyro tabernaculum obsident, etc., usque ad omne corpus ejus ulceribus attriverunt

Vulgata (Latina)

In The King James Version

His troops come together, and raise up their way against me, and encamp round about my tabernacle.

In Context

11Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum. + 19.11 Iratus est contra me. Qui enim ita percutitur, ut vires ejus superentur, non hunc Deus ut filium per disciplinam, sed ut hostem ferit per iram: unde et propheta: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli Jerem. 30.. Et quia sæpe maligni spiritus cordibus afflictorum multa suadent, et si quid boni est furantur, addit:

13Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. + 19.13 Fratres meos longe. Ibid. Modo voce Redemptoris utitur: ab eo longe facti sunt fratres, et noti recesserunt; quem tenentes legem prophetare noverant, et præsentem minime recognoscebant. Judæi etenim propinqui per carnem, et noti per legis instructionem, quasi obliti quem verbis legis per fidem prophetaverant, verbis perfidiæ incarnatum negabant.

Read all of Job 19

Cross References

Job 6:4quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum; et terrores Domini militant contra me. + 6.4 Ebibit spiritum. GREG. Id est, elationem compescit, ut dicat: Defecit spiritus meus Psal. 76.. Et non solum gemo quod patior, sed timeo quod minaris, et hoc est: Terrores Domini militant: ne post hoc mors æterna sequatur. Sed quia staturæ adventum desiderat, quo ardore eumdem gentilitas, et Judæa sitiat, supponit, cum ait:

Job 16:11Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt pœnis meis. + 16.11 Aperuerunt super me ora, etc. Ibid. Quia ora sua reprobi exprobrantes aperiunt, cum et errorem prædicare non metuunt, et prædicamenta rectæ fidei irrident. Percusserunt maxillam meam. Maxilla Ecclesiæ, sunt sancti prædicatores, qui vitam carnalium verbo correctionis convertunt: hos reprobi præcipue persequuntur, quos dum etiam necant, illa eos pœna satiat, quæ mentem Ecclesiæ præcipue cruciat, vel castigat. Maxillam meam. Petrus est maxilla, qui mactat et manducat. Samson maxillam asini tenet, et hostes occidit, id est Christus simplices præcones manu virtutis tenet, et a vitiis carnales occidit. Maxilla projecta est in terram, aquas effundit: quia data morti corpora præconum magna ostendunt miracula.

Job 30:12Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis. + 30.12 Ad dexteram Orientis calamitates. Ibid. Redemptor noster Oriens dicitur, etc., usque ad quia erumpente persecutione pravorum impetus justi patiuntur. Pedes meos subverterunt. Per pedes Ecclesiæ, extrema illius membra signantur, quæ dum ad opera terrena deserviunt, tanto celerius falli possunt, quanto sublimia minus intelligunt. Et oppresserunt quasi fluctibus semitis. Adversariorum semita fluctibus comparatur, quia vita pravorum insolenti inquietudine molesta, ad obruendam ut ita dixerim navem cordis, quasi tempestas illabitur.

Isaiah 51:23Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt, et dixerunt animæ tuæ: Incurvare, ut transeamus; et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus.] + 51.23 Ponam. Secundum litteram humiliaverunt, etc., usque ad et in judicio omnino humiliabuntur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 19:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 19:11Job 19Job 19:13 →