Job 19:14
Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
My kinsfolk have failed, and my familiar friends have forgotten me.
In Context
Cross References
Job 42:11Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.
Psalms 38:11amove a me plagas tuas. + 38.11 Increpationibus propter iniquitatem. Quibus humanum genus increpuisti: quod tamen ex merito nostro, propter iniquitates nostras increpuisti, quæ sunt ad correctionem; aliter enim iniquitas incorrecta permaneret. Corripuisti hominem. AUG. Est dolor informis qui non emendat: formatus, qui eruditionibus formam præstat. Et talis dolor est præceptum, id est, vicem et imaginem præcepti habet. 1
Proverbs 18:24Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.] + 18.24 Vir amabilis. Gentilis conversus magis amatur a Domino, quam Judæus infidelis perdurans, de quo secundum carnem natus est. Potest et de apostolis, de Judæa natis, intelligi; quia magis amarent credentes ex gentibus, quam suæ gentis incredulos.
Micah 7:5Nolite credere amico, et nolite confidere in duce: ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.
John 13:18Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. + 13.18 Non de omnibus. Non omnes facietis hoc unde beati sitis, sed qui manducat meum panem, non ut proficiat, sed ut lateat, levabit contra me calcaneum suum, id est me calcabit, ut impleatur Scriptura quæ hoc prædixit, non quod cogat, sed quia quod futurum erat non tacuit.