The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 10 › Proverbs 10:25

Proverbs 10:25

Quasi tempestas transiens non erit impius; justus autem quasi fundamentum sempiternum. + 10.25 Quasi tempestas. De persecutoribus Ecclesiæ dicit, qui domum fidei subvertere quærunt. Sed illa in vero fundamento, id est, in Christo collocata, ipsi extemplo dispereunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

As the whirlwind passeth, so is the wicked no more: but the righteous is an everlasting foundation.

In Context

24Quod timet impius veniet super eum; desiderium suum justus dabitur. + 10.24 Quod timet impius, veniet super. De illo impio dicit, etc., usque ad quod corde tenent, adveniet.

26Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum. + 10.26 Sicut acetum dentibus. Sicut hæreticorum perfidia, etc., usque ad et etiam verbis impugnant, unde: A nobis exierunt, sed ex nobis non erant I Joan. 2..

Read all of Proverbs 10

Cross References

Job 17:9Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem. + 17.9 Et tenebit justus viam suam. Quia considerato hypocrita dum illum ex perversa voluntate obtinere ea quæ mundi sunt intuetur, ipse ad amorem cœlestium robustius stringitur. Sciens, quia bonis desideriis præmia æterna non deerunt: dum et pravis et duplicibus cordibus bona temporalia non negantur. Et mundis manibus addet fortitudinem. Quia videns perversorum terrenam gloriam, etc., usque ad quæ sibi cum reprobis communia esse non possunt.

Job 21:18Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit. + 21.18 Erunt sicut paleæ. Quia iræ Dei flatu subito levantur atque asportantur ad ignem: Et sicut favilla quam, quia eos ad æterna supplicia turbo rapiens asportat.

Psalms 15:5Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei: tu es qui restitues hæreditatem meam mihi. + 15.5 Pars hæreditatis. AUG. Eligant alii alia, etc., usque ad sed qui Deum eligunt partem. CASS. Vel, Dominus est pars, id est, portio et præmium, hæreditatis meæ, id est, sanctorum. Et pars calicis mei, id est, merces passionis. Hæreditas enim ad gentes, calix ad passionem pertinet, qui bibitus dat resurrectionem. Sed nemo se putet hæredem nisi præclarus. 1

Psalms 58:9Et tu, Domine, deridebis eos; ad nihilum deduces omnes gentes. + 58.9 Deridebis eos ad nihilum. Ibid. Eos dicentes, Quis audivit? quare? Quia pro nihilo habebit convertere omnes gentes, quia omnes gentes Christianæ futuræ sunt; et dicitis, quis audivit? 1

Psalms 73:18Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum. + 73.18 Memor esto. CAS. Jam quod ubique fit: precatur Judæis, per numerata beneficia, pium judicem provocat. Quasi diceret: Memor esto hujus creaturæ tuæ. Hujus. AUG. Creaturæ tuæ, cujus creaturæ tuæ? Inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum, etc. AUG. Asaph intellectu dolet pristinam cæcitatem, et sic pro Judæis orat, ut eorum confiteantur errata. Hoc orat, quod scit futurum; erant enim inter Judæos vasa misericordiæ. 1

Proverbs 1:27Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia: + 1.27 Cum irruerit repentina calamitas. Obsidionem Jerusalem subitam et expugnationem totius provinciæ a Romanis factam dicit. De qua, Videns civitatem flevit super eam Luc. 19.. Quando venerit super vos. RAB. Potest hæc tota correctio sapientiæ, etc., usque ad quod enim sequitur,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 10:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 10:24Proverbs 10Proverbs 10:26 →