Job 21:17
Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui? + 21.17 Quoties lucerna impiorum exstinguetur. Sæpe impius lucernam suam filiorum vitam æstimat; sed cum filius qui nimie amatur subtrahitur, lucerna impii, quæ videbatur, exstincta est; sic est et de opibus atque honoribus. Et superveniet eis inundatio. Inundatio impiis supervenit, cum dolorum fluctus exaliqua adversitate patiuntur. Et dolores dividet, etc. Qui æternos dolores impio servat, et hic aliquando ejus mentem temporali dolore transverberat; quia enim hic et illic percutit, furoris sui super impium dolores dividit, ut duplici contritione conteratur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 18:5Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus? + 18.5 Nonne lux impii exstinguetur. Hoc dici de impio recte potuit, contra sanctum non debuit: Lucem prosperitatem præsentis vitæ dicit. Sed lux impii exstinguitur, quia fugitivæ vitæ prosperitas, cum ipsa terminatur. Nec splendebit flamma ignis ejus. Ignem dicit fervorem temporalium desideriorum, cujus flamma est decor, vel potestas exterior quæ de interno ejus ardore procedit: sed non splendebit, quia in die exitus omnis exterior decor subtrahitur.
Psalms 32:10Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. + 32.10 Dissipat consilia. CASS. Ne habeant effectum consilia contra se, ut Judæorum, et contra suos. Gentium. Dum idololatriam destruxit. Populorum. Judæorum, quorum voluntas, etsi impleta, tamen resurrectione est reprobata. Principum. Tyrannorum vel dæmonum. 1
Proverbs 13:9Lux justorum lætificat: lucerna autem impiorum extinguetur.
Proverbs 24:20quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.
Luke 12:46veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet. + 12.46 Partemque. Mali cum infidelibus punientur, sed differenter. Illi enim qui scienter peccant, gravius punientur. Minus graviter, qui peccant ex ignorantia. Et inter injustos tanto quisque tolerabiliorem habebit damnationem, quanto minorem habuit iniquitatem.