Job 21:4
Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari? + 21.4 Nunquid contra. Beatus Job, si Deo placens hominibus displiceret, causas tristitiæ nullas haberet; sed quia se Deo displicuisse per flagella præsentia credidit, anceps factus de ante acta vita, jam animum ad tristitiam vocavit: qui si flagellis absentibus contra hominem de vitæ suæ meritis disputaret, nequaquam contristare debuisset. Nunquid contra hominem. Quasi nondum hypocrita, si cum hominibus de vita mea agerem, non timerem: quibus si displicerem, non curarem; sed quia cum Deo, merito tristor. Vos autem attendite me, quasi Deum, sed non vos timeo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
As for me, is my complaint to man? and if it were so, why should not my spirit be troubled?
In Context
3Sustinete me, et ego loquar: et post mea, si videbitur, verba, ridete.
Cross References
Exodus 6:9Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël: qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum. + 6.9 Non acquieverunt ei, etc. Nota Dei clementiam: non creditur a filiis Isræl, et tamen monere non cessat. Contemnitur a Pharaone, et longanimiter exspectat.
2 Kings 6:26Cumque rex Israël transiret per murum, mulier quædam exclamavit ad eum, dicens: Salva me, domine mi rex.
Job 7:11Quapropter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei; confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
Job 10:2Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices. + 10.2 Dicam Deo: Noli me condemnare, quia pœna mea exstinguit tua supplicia. Indica mihi cur me ita judices, id est flagellas, utrum ad securitatem vel pro qua culpa specialiter; quia etsi justus, habet tamen aliqua mala: et ideo, petit ut Deus se sibi indicet, ut quod Deus in eo punit, ipse quoque flendo puniat. Ideo causam quæro; scio enim quod non injuste. Cur me ita judices. Duobus modis hic judicat. Vel pœnam immittit, etc., usque ad quem et feriendo in innocentia custodit. Dicit ergo:
Psalms 22:1Psalmus David. [Dominus regit me, et nihil mihi deerit: + 22.1 Psalmus David. CASS. Propheta reditum populi de Babylone prædixit. Dominus regit me. Psalmus de misericordia, enumerans decem gratias, ut omnes sperent in misericordia Dei. AUG. Ecclesia loquitur de Christo. 1
Psalms 77:3Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis. + 77.3 Quanta. CAS. Summatim dicit, quæ Judæis Deus fecit: tamen ingratis sibi, et sic, si non eis, prodest tamen filiis, ne fiant sicut patres. AUG. Prius Deus in homine locutus est, jam homo ipse: Quanta audivimus. Illud prædictum dixit Deus ex se, ne contemnatur ejus locutio. 1