The Bible Software
bible.softwareJobJob 21 › Job 21:5

Job 21:5

Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro. + 21.5 Attendite, id est considerate quæ egi, et admiramini in his quæ patior. Et superponite digitum ori vestro, id est locutioni vestræ discretionis virtutem adjungite.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Mark me, and be astonished, and lay your hand upon your mouth.

In Context

4Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari? + 21.4 Nunquid contra. Beatus Job, si Deo placens hominibus displiceret, causas tristitiæ nullas haberet; sed quia se Deo displicuisse per flagella præsentia credidit, anceps factus de ante acta vita, jam animum ad tristitiam vocavit: qui si flagellis absentibus contra hominem de vitæ suæ meritis disputaret, nequaquam contristare debuisset. Nunquid contra hominem. Quasi nondum hypocrita, si cum hominibus de vita mea agerem, non timerem: quibus si displicerem, non curarem; sed quia cum Deo, merito tristor. Vos autem attendite me, quasi Deum, sed non vos timeo.

6Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. + 21.6 Et ego quando recordatus fuero. Ibid. Quia actuum suorum oblitus non erat, etc., usque ad contra ejus dicta subjungit:

Read all of Job 21

Cross References

Judges 18:19Cui responderunt: Tace et pone digitum super os tuum: venique nobiscum, ut habeamus te patrem, ac sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israël?

Job 17:8Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur. + 17.8 Stupebunt justi super hoc. Hoc est quod dixerat caligavit ad indignationem oculus meus. Et innocens contra hypocritam suscitabitur. Contra hypocritam suscitatur innocens perfectus, quando hunc cum suo flore contemnit, eumque prædicando quæ recta sunt, despiciendum esse cæteris denuntiat.

Job 29:9Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. + 29.9 Principes cessabunt loqui. Principes vel duces dicit hæreticæ pravitatis auctores. Et est sensus: Cum prædicare mihi publica voce licuit, omnis me, qui veritati non fuit subjectus, expavit. Digitum ori superponunt, dum falsis querelis non ratione vocis se reprimi, sed virtutis manu significant.

Psalms 39:9ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. + 39.9 In capite libri scriptum est de me. Ecce statim venio ut facerem voluntatem tuam, quia in capite hujus libri. Vel, sic est præfinitum apud Deum Patrem, qui est caput mei, qui sum liber, id est, forma justitiæ hominibus. 1

Amos 5:13Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.

Romans 11:33O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus ! + 11.33 O altitudo, etc. Præmiserat sententiam miræ profunditatis, cujus profunditatis veluti horrore perculsus, exclamat o altitudo, etc. Valde enim parvum sensum habemus ad discutiendam justitiam judiciorum Dei, ad discutiendam gratiam gratuitam nullis meritis præcedentibus redditam. Nec tam movet nos, quod gratia præstatur indignis, quam quod æque indignis aliis denegatur. AUG., lib. de Spirit, et lit., c. 36 in fine. Scio quod sicut impossibilitas, et ita iniquitas non est apud Deum, etc., usque ad ut prius permitteret eos concludi in infidelitate. ID. Aliquando filiis infidelium præstatur Dei gratia, etc., usque ad et si non in hac vita, certe in altera, etc. Viæ ejus. Id est impletiones dispositionis, quia nec in exhibitione potest cognosci quod disposuit. Consiliarius. Patris consiliarius est unigenitus Filius ejus, qui et Angelus magni consilii appellatur. Sed ex hominibus et angelis nullus fuit ei consiliarius.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 21:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 21:4Job 21Job 21:6 →