The Bible Software
bible.software › Job › Job 22 › Job 22:20

Job 22:20

nonne succisa est erectio eorum? et reliquias eorum devoravit ignis? + 22.20 Nonne succisa. Hic iniqui erecti sunt, etc., usque ad vel a conspectu judicis ad gehennam pertrahuntur. Et reliquias eorum devoravit. Quia et si hic carnem relinquant, in resurrectione recipient, ut in carne ardeant in qua peccaverunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Whereas our substance is not cut down, but the remnant of them the fire consumeth.

In Context

19Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos: + 22.19 Videbunt justi, iniquorum interitum. Et lætabuntur. Cum districto judici perfecta jam securitate inhæserint. Nunc enim reprobos prospiciunt et gemunt.

21Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos. + 22.21 Acquiesce igitur. Culpa superbiæ est, docere meliorem, quod sæpe hæretici faciunt catholicis.

Read all of Job 22

Cross References

Job 1:16Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. + 1.16 Ignis Dei cecidit e cœlo. Cœlum doctores legis, sacerdotes, de quibus ignis invidiæ cadit super oves et pueros, id est, innocentes et infirmos. Puer sanus redit, quia vera dixisse prophetiam claruit zelus apprehendit populum ineruditum. Ibid. Oves cogitationum innocentia. Ignis de cœlo, id est, ab æreis potestatibus flamma livoris irruit, et sæpe mundas cogitationes ardore libidinis accendit: qui ignis est Dei, non facientis, sed permittentis; et quia subito impulsu circumspectiones obruuntur, custodes pueri occiduntur. Sed sola discretio, id est, ratio animo damna nuntiat, et quasi Dominum ad lamenta vocat.

Job 8:3Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est? + 8.3 Nunquid Deus. GREG. Hæc Job nec negaverat nec ignorabat, etc., usque ad quasi juste perierint, alios feriunt, unde subdit:

Job 15:30Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui. + 15.30 Non recedet de tenebris. Quia enim lucem justitiæ non quærit, de tenebris non recedit. Ramos ejus, etc. Quia ipsi quoque, qui ei conjuncti sunt, terrenis desideriis æstuant, ut boni operis fructum non ferant, quia ad appetenda infima per nequitiam anhelant. Et auferetur spiritu, quia eo percussionis sententiam accipiet, quo oris sui spiritum timore Dei non restringit.

Job 20:26Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus; devorabit eum ignis qui non succenditur: affligetur relictus in tabernaculo suo. + 20.26 Omnes tenebræ absconditæ sunt. Nam qui cuncta simul in effectu non explet, cuncta quæ noceant in mente tacitus tenet. Devorabit eum, etc. Ignis gehennæ qui studio humano non succenditur, sed creatus est a Deo ab origine mundi. Affligetur relictus. Iniqui tabernaculum caro est, quia ipsam lætus inhabitat, cum qua ejus spiritus cruciabitur. Boni non in carne gaudium suum ponunt, sed in cœlo. Relictus a carne a qua abstrahitur, quam hic amavit, nec relinquere voluit: tunc propter tormenta relinquere volet, sed non poterit.

Job 21:27Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. + 21.27 Certe novi cogitationes vestras. Quem enim percussum viderunt, etc., usque ad nec perfecte ad æterna transeunt, unde addit:

Luke 17:29qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 22:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 22:19Job 22Job 22:21 →