Philippians 4:7
Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu. + 4.7 Et pax Dei, id est Deus qui est pax summa, quæ nec cogitari potest, et ideo extra eum nullo opus est. Exsuperat omnem sensum. Nostrum, non eorum qui semper vident faciem Patris. Vel pax qua ipse Deus pacatus est, superat omnem sensum: præter suum, quia nec nos sic possumus nosse, nec ulli angeli.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Nehemiah 8:10Et dixit eis: Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est: et nolite contristari: gaudium etenim Domini est fortitudo nostra. + 8.10 Ite et comedite, etc. ID., ibid. Ut infirmiores conscientias proximorum exemplo piæ actionis, et suavitate devotæ admonitionis confortemus, præcipit, quatenus sicut adipe et pinguedine repleantur, aliisque exsultationis laudent nomen Domini. Juxta litteram quoque cum in festis diebus post orationem lectionem et psalmorum studia completa carnem reficimus, pauperum et peregrinorum meminisse debemus. Nolite contristari. Doctores qui mentes auditorum sacris lectionibus ad lacrymas excitant, et iidem consolantur, dum gaudia secutura promittunt.
Job 34:29Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines?
Psalms 85:8Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua. 1
Proverbs 4:6Ne dimittas eam, et custodiet te: dilige eam, et conservabit te.
Isaiah 26:3Vetus error abiit: servabis pacem; pacem, quia in te speravimus. + 26.3 Pacem. ID. Repetitio confirmatio est. Hanc habet ille de quo dicitur: Homo homo filiorum Isræl Ezech. 14.; et alibi: Vir vir cujus uxor cubile maculaverit Num. 5., ut duplex homo et duplex vir pacem consequatur duplicem.
Isaiah 45:7formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc. + 45.7 Tenebras. Noctem vel captivitatem. Quasi pœnitentes misertus a captivitate reduco; iratus peccantes captivo. Malum. ID. Bellum, scilicet afflictionem secundum quod dicitur: Sufficit diei malitia sua. Confundantur ergo qui Deum malorum conditorem arbitrantur. Hic enim malum non contrarium bono, sed pro afflictione ponitur et bello.