The Bible Software
bible.software › Job › Job 26 › Job 26:4

Job 26:4

Quem docere voluisti? nonne eum qui fecit spiramentum? + 26.4 Quem docere. Spiramento vivimus sine quo non sapimus, sed per quod. Qui ergo dat vitam, dat et sapientiam. Spiramentum. AUG. Sicut non possumus non de nostra natura, etc., usque ad quia non creatus creatum. Nonne eum qui. Ibid. Baldath quia Job flagellatum, etc., usque ad per sententias expandit dicens: Ecce gigantes gemunt sub aquis. Postquam repressit tumorem sapientiæ, etc., usque ad quo in altum se erigit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

To whom hast thou uttered words? and whose spirit came from thee?

In Context

3Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam: et prudentiam tuam ostendisti plurimam. + 26.3 Cui dedisti. Ibid. Consilium dare stulto charitatis est, consilium dare ipsi sapienti perversitatis est, unde sequitur: Et prudentiam, etc. Omnis qui prudentia recta est, plurima non est: quia non plus appetit sapere quam oportet sapere. Plurimam. Ultra modum, ut qui præ aliis videri appetunt doctiores, unde fit ut immoderati etiam fatua loquantur, unde excessus prudentiæ subditur:

5Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. + 26.5 Et qui habitant cum. Pariter gemunt hi qui talibus sociantur, quia ipsi etiam laboris eorum participatione deprimuntur; et quia desideratæ celsitudines sine peccatis nequeunt administrari, et malum quod agitur divinæ iræ non absconditur.

Read all of Job 26

Cross References

1 Kings 22:23Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum.

Job 32:18Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.

1 Corinthians 12:3Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. + 12.3 Ideo notum. Quia per singula charismata hominibus magis gloriam quam Deo dabant, nescientes hoc a Spiritu sancto ministrari; in omnibus ostendit laudem Dei esse et gratiam, ut sicut tunc imago idoli totum malum fuit ex homine, ita nunc ex Spiritu Dei omnia bona credantur. Nemo in spiritu, etc. Cogitando, loquendo, operando. Dicit similiter tribus modis, scilicet, corde, ore et opere anathema Jesu, id est aliquam separationem, a Jesu, id est quodlibet peccatum: quasi: Abstinetur per spiritum a malo. Nisi in Spiritu sancto. Quasi: Bene operari et omne bonum est per Spiritum sanctum, et ideo major non despiciat minorem, quia nihil habet nisi a Spiritu sancto.

Revelation 16:13Et vidi de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ spiritus tres immundos in modum ranarum. + 16.13 Vidi. Effusionem phialæ super istos, et ipsos non corrigi, sed in majorem excæcationem præcipitari. Exire spiritus. Id est omnes impios qui pro nimia malitia dicendi sunt spiritus immundi; vel, ipsos dæmones, quos in cordibus aliorum generant. Sicut enim fideles sua doctrina generant fidem Christi in cordibus aliorum, sic isti malitia diabolum. Ranarum. Ranæ in luto morantur, et garrulæ sunt, et aliis quietem auferunt: sic et isti.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 26:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 26:3Job 26Job 26:5 →