Job 3:22
gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum? + 3.22 Viro cujus. Ecce cum quæreretur quare misero data est lux, ostendit hic, via abscondita est viro: quia si jam bene agit, quid aget in fine nescit; vel aliquando quæ putantur Deo placere, displicent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Which rejoice exceedingly, and are glad, when they can find the grave?
In Context
Cross References
Job 6:8Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus?
Job 7:15Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. + 7.15 Quamobrem elegit. Ibid. Anima, est intentio mentis, etc., usque ad si hoc mihi facturus es interfice me.
Job 21:33Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles. + 21.33 Dulcis fuit. Cocytus, luctus infirmantium dicitur, etc., usque ad signantes quod ibi sit luctus iniquus. Et post se omnem. Ibid. Homo humana sapiens hic intelligitur; post se omnem hominem trahit, quia cunctos, quos carnales invenerit, sub suæ ditionis jugum rapit: qui et nunc priusquam appareat, innumerabiles trahit, etsi non omnes, quia multi a carnalitate retrahuntur.
Ecclesiastes 4:3et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt. + 4.3 Et feliciorem. Quia nec vidit hæc mala, nec expertus est: nec secundum errorem eorum qui putant animas esse, antequam homines fiant. Melius est itaque omnino non esse quam male vivere: unde, Melius illi erat si natus non fuisset homo ille, etc. Matth. 14..