Job 30:22
Elevasti me, et quasi super ventum ponens; elisisti me valide. + 30.22 Elevasti me et quasi. Quia præsentis vitæ gloria quasi in alto cernitur, etc., usque ad eorum protinus elevatio corruit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou liftest me up to the wind; thou causest me to ride upon it, and dissolvest my substance.
In Context
Cross References
Job 21:18Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit. + 21.18 Erunt sicut paleæ. Quia iræ Dei flatu subito levantur atque asportantur ad ignem: Et sicut favilla quam, quia eos ad æterna supplicia turbo rapiens asportat.
Psalms 1:4Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ. + 1.4 Non sic impii. Hic de ultione iniquorum adversos terret, horum formido gratiora facit præmissa. A facie terræ. AUG. Stabilitatis æternæ, quia ut hæc terra nutrit et continet hominem, ita illa interiorem. 1
Psalms 104:3Laudamini in nomine sancto ejus; lætetur cor quærentium Dominum. + 104.3 Laudamini in nomine, id est, gaudete Christiani dici a Christo. AUG. Laudamini, non vetat laudari, si boni; si non, nisi in Domino, qui bonos facit. Laudamini in nomine. Quod alibi, In Domino laudabitur anima mea: quod ibi addit, audiant mansueti et lætentur: hic quoque quodammodo, lætetur cor, quasi dicat, 1
Jeremiah 4:11[In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem: Ventus urens in viis quæ sunt in deserto viæ filiæ populi mei, non ad ventilandum et ad purgandum. + 4.11 Ventus urens. HIER. Quando scilicet pervenerit gladius usque ad animam, etc., usque ad nequaquam populo, sed mihi veniet, ut meum triticum dissipetur.
Hosea 4:19Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.]