Job 30:21
Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi. + 30.21 Mutatus es mihi in crudelem. In Deo nec crudelitas nec mutabilitas venit, etc., usque ad Nihil autem de eo dignum dici potest. Et in duritia manus tuæ. Manus Dei dicitur tunc voluntati nostræ contraria, cum quod ei in nobis displicet, feriendo persequitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou art become cruel to me: with thy strong hand thou opposest thyself against me.
In Context
Cross References
Job 7:20Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? + 7.20 Peccavi, quid faciam tibi. Ibid. Quasi: quid in recompensationem tibi offeram non invenio, quia omnis virtus hominis ad culpam abluendam infirma est. Vel, quid faciam tibi, quasi: omnia bona non tibi, sed nobis prosunt. O custos hominum. Quia nos sic destituit, ut nos custodire nequeamus, et si quid conamur, peccatis gravamur, unde: Quare posuisti me contrarium. Cum homo serpenti credidit, etc., usque ad sed misericordiam quærit, unde addit:
Job 10:14Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? + 10.14 Si peccavi. Ad horam parcit Deus, etc., usque ad sed pulsati in solo auxilio Dei spem fortius figant.
Job 13:25Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris: + 13.25 Contra folium, etc. Homo folium dicitur, etc., usque ad quem sic esse infirmum agnoscis?
Job 19:6Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. + 19.6 Saltem nunc intelligite. Hoc Dominus de illo dixerat commovisti me adversus eum frustra quod ipse de se asserit: quia non æquo judicio a Domino sit afflictus. Si enim vita ejus et flagella pensantur, non æquo judicio videtur afflictus: quia vero merita ejus ex flagellis cumulavit, Deus non injusto judicio Job afflixit. Quia Deus non æquo judicio. Astruendum igitur est, quod et Deus cum Job recte egit, et tamen non mentitur, qui non æque fieri dicit: alioquin diabolus vicit in eo quod de beati viri culpa promiserat quem Deus laudavit. Hoc non elatio, sed dolor extorsit. Bonus si in humili mente, exigente causa vel dolore, bona de se dicit, non peccat. Et flagellis suis me cinxerit. Cum tanta nos afflictio deprimit, ut nullius rei consolatione respirare animus possit, non jam flagellis solummodo ferimur, sed etiam cingimur, quia tribulationum verbere ex omni parte circumdamur.
Job 23:6Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat. + 23.6 Nolo multa fortitudine contendat. Quis enim in examine inveniri justus valeat, si secundum suæ fortitudinis majestatem vitam hominum discutiat Deus: quamlibet enim justus si districte judicatur, mole magnitudinis premitur, unde subdit: Nec magnitudinis. Quasi diceret: Si secundum fortitudinem suam mecum contenderet, mole sua me premeret. Et nota, quia dum fortitudinem vitat, infirmitatem incarnationis optat, unde subdit:
Psalms 89:13Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos. + 89.13 Convertere. Quasi aversa sit facies ejus a tribulatis. Usquequo. Alias aliquantulum. CASS. Non ex toto, quæ magis prodest, si aliqua tribulatio semper monet nos. 1