The Bible Software
bible.softwareJobJob 5 › Job 5:7

Job 5:7

Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum. + 5.7 Homo ad laborem nascitur. Quia impossibile est in hac peregrinatione sine labore esse: sed in eo quod caro affligitur, mens ad petenda alta levatur. Vel homo, id est, carnalis, mala mundi sentit, quia inhianter bona ejus appetit. Sed cujus mens hæc transit, ut avis ad alta, penna spei levatus, nil mali sentit, congaudeat et de flagellis, sed quia hæc nullus suis viribus valet, subdit:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Yet man is born unto trouble, as the sparks fly upward.

In Context

6Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor. + 5.6 Nihil in terra fit sine causa. Quia inde ille justius de negligentia punitur, iste de studio coronatur. Sed quia ad intelligendum recta non modo studio, sed et persecutionibus erudimur, additum: Et de humo non egredietur. Et de humo non egredietur. Ibid. Humus, id est, elementa mundi in pœnam vertuntur delinquentium; unde dicitur: Pugnabit pro eo, id est, pro Domino, orbis terrarum contra insensatos, sed tamen de eis non egredietur dolor, quia pœna non nascitur de his quæ feriunt, sed de his qui peccando percussiones extorserunt: sed quo exterior pœna castigat, eo mens ad superna levatur; unde subdit:

8Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum: + 5.8 Quamobrem ego te. Id est, illum rogo per quem hæc tribui scio.

Read all of Job 5

Cross References

Genesis 3:17Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. + 3.17 Maledicta terra, etc. AUG. ibid., c. 38 Hos esse labores humani generis in terra nemo ignorat, et quod non esset, si felicitas quæ erat in paradiso teneretur indubitanter constat. STRAB. Terra maledicitur, non Adam, ut cuncti propter quos hæc scripta sunt terrerentur, ne similia facientes, simili pœna plecterentur. Ipse vero Cain, quia primæ prævaricationi fratricidium addidit, maledicitur cum dicitur: Maledictus eris super terram, etc. AUG. Terræ maledixit, non aquis, quia homo de fructu terræ contra vetitum manducavit, non de aquis bibit, et in aquis erat peccatum abluendum de fructu terræ contractum. Animalia quoque terrestria plus maledictionis habent quam aquatilia, quia plus vivunt de maledicta terra. Inde Christus post resurrectionem de pisce manducavit, non de terrestri animali. Maledicta terra in opere tuo. GREG., Moral. lib. 4, c. 5, 6 Deus maledicit homini peccanti, etc., usque ad et duos quinquagenarios flamma combussit. In laboribus, etc. RAB. Spinæ antea erant, sed non ut laborem homini inferrent: cui post peccatum fuerunt ad laborem et afflictionem, sicut serpentes et quæcunque noxia, ante innoxia. Et notandum quod Adæ extrinseca pœna imponitur: Maledicta terra in opere tuo; mulieri vero intrinseca, cum dicitur: Multiplicabo ærumnas tuas, etc., quia seducta seduxit virum.

Psalms 90:8Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. + 90.8 Verumtamen. CASS., AUG. Licet quidem te permittente impiis tuos persequi, sed non impune, oculis tuis considerabis malum, quod voluerunt, non bonum quod per nescientes agitur, eis retribuetur, et sanctus, qui habet oculos fidei, videt eos modo exaltari et tonare, et in fine fulminare: hoc dixit ne infirmi moveantur. CASS. Verumtamen oculis. Etsi cadentes tentent te duris, verumtamen. Vel, etsi dæmonium non appropinquet, quod est per iniquos: sed tamen non quod faciunt, sed quod intendunt, considerabis. 1

Ecclesiastes 1:8Cunctæ res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. + 1.8 Cunctæ res difficiles. Non potest homo causas et naturas rerum explicare, nec oculus ad plenum intueri, nec auris, instruente doctore, ad summam scientiam pervenire. Videmus enim nunc per speculum in ænigmate et ex parte, donec veniat quod perfectum est I Cor. 13., quod in hoc mortali corpore esse non poterit. Hæc sententia contra eos est qui sine labore et dicendi studio sanctas Scripturas se novisse putant, et se sapientes, cum insipientes sint.

Ecclesiastes 2:23Cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit. Et hoc nonne vanitas est?

1 Corinthians 10:13Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere. + 10.13 Tentatio vos, etc. Hortatur ut humana tentatio illos apprehendat, non alia. Humana enim tentatio est, ut in necessitate vel pressura non diffidat homo de Deo, auxilium humanum requirendo. Propter Christum ergo pati, humana tentatio est, per quam proficitur apud Deum. Possitis sustinere. Quod fit per humilitatem. Humiles enim in omni tentatione custodit, ut illi non crepent in fornace, qui non habent ventum superbiæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 5:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 5:6Job 5Job 5:8 →