The Bible Software
bible.softwareJobJob 6 › Job 6:25

Job 6:25

Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me? + 6.25 Quare detraxistis. GREG. Mundus esse debet, etc., usque ad reprehensibilia profertis ad increpandum? Ibid. Duo genera locutionis noxia sunt, quod et perversa laudat et quod etiam recta vituperat; ibi favor, hic ira: de hoc amicos Job arguit; ad quod vitium ex otiosis dictis pervenitur, unde subdit:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

How forcible are right words! but what doth your arguing reprove?

In Context

24Docete me, et ego tacebo: et si quid forte ignoravi, instruite me. + 6.24 Docete me. Hoc vel prioribus subjungitur, vel per se dicitur per increpationem.

26Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis. + 6.26 Et in ventum. In ventum verba proferre, etc., usque ad sit ergo ostium linguæ quod modo claudatur, modo aperiatur.

Read all of Job 6

Cross References

Job 4:4vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.

Job 16:3Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris? + 16.3 Nunquid habebunt finem verba ventosa? Mali ventosa verba proferunt. Nam dicta eorum, etsi quandoque sana sunt per sententiam, inflata tamen sunt per elationem. Aut aliquid tibi molestum est si loquaris? Ac si diceret, eo quod plus loqueris quo a me aliquid molestum de tua actione non audis.

Job 21:34Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?] + 21.34 Quomodo igitur consolamini, etc. Quoniam si iniquus in hac vita permittitur prosperari, quod de Antichristo ostensum est, necesse est ut electus debeat sub flagelli freno retineri. Cum responsio vestra, etc. Eum enim consolari non poterant, in quo suis sermonibus veritati contraibant. Nam cum hunc hypocritam dicerent, quoniam mentiendo culpam perpetrabant, afflicti justi pœnam augebant; quia diligentem veritatem torquet culpa alienæ fallaciæ.

Job 27:12Ecce vos omnes nostis: et quid sine causa vana loquimini?

Proverbs 12:18Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ: lingua autem sapientium sanitas est. + 12.18 Lingua autem sapientium est sanitas, etc., quia et bona, quæ promittunt, ipsi perficiendo ad vitam perveniunt; et aliis, quæ sequantur, demonstrant

Proverbs 16:21Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 6:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 6:24Job 6Job 6:26 →